LOGOI

Ausonius

Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu

Ausonius — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Sed illa, ut paulo ante promisi, habebunt sui numeris peculiare secretum, consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri eius dignitatem, quem omnibus praetulisti. quot quidem et ipse sibi invenit gradus! eum clarissimo viro collega meo honore coniunctus, nuncupatione praelatus, consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus saepta neque campum, non suffragia, non puncta, non loeulos: qui non prensaverim manus nec salutantium confusus occursu aut sua amicis nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim: qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, voeatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, eum distributore nil pepigi. Romanus populus, Martius campus, equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus. iure meo, Auguste maxime, adfirmare possum incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt venturique sunt (suus, enim cuique animus, uum meritum sibique mens conscia est), iure, inquam meo adfirmare possum me mihi videri a ceteris esse secretum, sunt quos votorum cruciat inanitas: non optavi; quos exercet ambitus: non petivi; qui adsiduitate exprimunt: non coegi; qui offeruntur occasione: non adfui; quos iuvat opulentia: obstat temporum disciplina: non emi, nec possum continentiam iactare: non habui. unum praestare temptavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum: in tua enim positum est opinione, si merui.

    Ausonius, Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu 3
  • Sed ad blandiora festino, ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur, omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens, pro me cura tam felix? in Illyrico arma qnatiuntur: tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas, loricatus de toga mea fractas, in procinctu et cum maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis: feliciter et bono omine, namque iste habitus, ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. parum est, si, qualis ad me trabea mittatur, interroges: te coram promi iubes, nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur: eligis ipse de multis et, cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. palmatam, inquis, tibi misi, in qua divus Constantius parens noster intentus est. me beatum, cuius insignibus talis cura praestatur! haec plane, haec est picta, ut dicitur, vestis, non magis auro suo quam tuis verbis, sed multo plura sunt in eius ornatu, quae per te instructus intellego, geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti. Constantius in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur.

    Ausonius, Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu 11
  • Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat, ego autem iam consul et senex adhuc aviditatem meam fatebor, te videre saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini et septem C. Marii et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequiperes. plures tibi potest aetas et fortuna tua praestare; verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior: ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris. scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude privata), scis, inquam, septem ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alios provehendi continuando conseruit, ita in eius aviditate derisos, ut haec eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum, fecerit insolentem nec potuerit praestare felicem, quod si principi honoris istius temperata et quae vocatur aurea debet esse modioeritas, quid privati status hominibus, quid aequanimis, quid iam senibus erga se oportet esse moderaminis? ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota satum vi: tu tamen, imperator optime, tu piissime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit: tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es necopinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies, invenies? sic. intellexero omnes, sic nubis ordinem ipse fecisti, sic amicus deo es, ut a te iam impetratum sit, quod optatur, a quo et quod nondum optamus, adipiscimur.

    Ausonius, Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu 6
  • Iamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui, ut supra dictum est, succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam et omnium gaudiis testata supprimeret; quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus aut temerarii professione culpandus: tamen, alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi, tu, Auguste venerabilis, districtus maximo bello, adsultantibus tot milibus barbarorum, quot Danuvii ora praetexitur. comitia consulatus mei armatus exerces. tributa ista quod in urbe Sirmio geruntur, an. ut quod in pro- cinctu, centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia vocabuntur, sine arbitrio multitudinis sacerdotum tractata collegio? sic potius, sic vocentur quae tu pontifex maximus deo participatus habuisti. Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. verba sunt litterarum tuarum: quibus apud me auctoritatem summi numinis et tuae voluntatis amplificas. sic enim loqueris: cum de consulibus in annum creandis solus mecum rolutarem, ut me nosti atque ut facere debui et velle te scirit consilium meum ad deum retuli. eius auctoritati obsecutus te consulem designari et declarari ei priorem nuncupavi. cuius orationis ordo lucidior? quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere? valete modo. classes populi et urbanarum tribuum praerogativae et centuriae iure vocatae. quae comitia pleniora umquam fuerunt quam quibus praestitit deus consilium, imperator obsequium?

    Ausonius, Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu 9
  • Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intellegi, bona nostra quo praestent. Aegrotantes amicos Traianus visere solebat: hactenus in eo comitas praedicanda est. tu et visere solitus et mederi praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adicis medellarum, consolaris adfectos, revalescentibus gratularis. in quot vias de una eius humanitate progrederis! legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, satin salvae? quaerere, tractare vulnera sauciorum et, ut salutiferae adponerentur medellae atque ut non cessaretur, instare, vidi quosdam fastidientes cibum te commendante sumpsisse, audivi confirmantia ad salutem verba praefari, occurrere desideriis singulorum: huius sarcinas mulis aulicis vellere, his specialia iumenta praebere, illis ministeria perditorum instaurare lixarum, aliorum egestatem tolerare sumptu, horum nuditatem velare vestitu, omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla, omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis. inde cunctis salute nostra carior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles, in aevum omne mansuros, quales caritas potius quam fortuna concidat, XVI II. Concludam deinceps orationem meam. piissime Auguste, sermonis magis fine, quam gratiae, namque illa perpetua est et spatio non transmeabili terminum calcis ignorat, flexu tamen parvo, nec a te procul, convertar ad deum. aeterno omnium genitor, ipse non genite, opifex et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetrabilibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino eiusmodi semina nostri amoris molesti, ut nihil in digressu segnior factus meminisset et relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret; deinde quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad sollemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium, quae enim maiorum umquam memoria transcursum tantae celeritatis vel in audacibus Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Ncmeamque senuerunt. ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt, tu, Gratiane. tot Romani imperii limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersaepta regnorum ab usque Thracia per totum, quam longum est, latus Illyrici, Venetiam Liguriamque et Galliam veterem, insuperabilia Rhaetiae, Rheni vadosa, Sequanorum invia, porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi munere liberali, ut Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam facias tardiorem. hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius et arbiter et auctor indulsit, ut sellam curulem, cuius sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum, praefectum ut tuo praetorio, consulem tuum et, quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis. praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, iusta ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares.

    Ausonius, Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu 17
  • Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius: nonne olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt? an tu solus praeceptor Augusti? immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo, nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur. superiora contingam. dives Seneca nec tamen consul, arguetur rectius quam praedicabitur non erudiisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. quo modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit. unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio: quem tamen Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. sed consulatus ille cuius modi? ordinario suffectus, bimenstri spatio interpositis, in sexta anni parte consumptus, quae- rendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum. Ecce aliud, quod aliquis opponat: in tanti te ergo oratoris fastigium gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. celebrant equidem sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more et Constantinopolis de imitatione et Antiochia pro luxu et Carthago discincta et donum fluminis Alexandria: sed Treveri principis beneficio et mox cum ipso auctore beneficii, loca inter se distant, vota consentiunt, unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Augustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque.

    Ausonius, Ausonii Burdigalensis Vasatis Gratiarum Actio Ad Grati Angratianum Imperatorem Pro Consulatu 7

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.