LOGOI

Passage

Cato, De agri cultura 132

lat cato stoa001 perseus lat1

Dapem hoc modo fieri oportet. Iovi dapali culignam vini quantam vis polluceto. eo die feriae bubus et bubulcis et qui dapem facient. cum pollucere oportebit, sic facies: 'Iuppiter dapalis, quod tibi fieri oportet in domo familia mea culignam vini dapi, eius rei ergo macte hac illace dape pollucenda est.' manus interluito, postea vinum sumito: 'Iuppiter dapalis, macte istace dape pollucenda esto, macte vino inferio esto.' Vestae, si voles, dato. daps Iovi assaria pecunia urna vini. Iovi caste profanato sua contagione. postea dape facta serito milium, panicum, alium, lentim.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable