Cato
De agri cultura
Cato — in Latin.
The words most alive here
- facio 300
- ubi 159
- eo1 131
- uti 130
- p 119
- bene 116
- oportet 108
- vinum 106
- do 96
- sero1 87
- quam 81
- bonus 81
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Faenum, ubi tempus erit, secato cavetoque ne sero seces. priusquam semen maturum siet, secato, et quod optimum faenum erit, seorsum condito, per ver cum arabunt, antequam ocinum des, quod edint boves.
Cato, De agri cultura 53 -
Funem torculum esse oportet extentum pedes LV, funem loreum in plostrum P. LX, lora retinacula longa P. XXVI, subiugia in plostrum P. XIIX, funiculum P. XV, in aratrum subiugia lora P. XVI, funiculum P. VIII.
Cato, De agri cultura 63 -
Erneum sic facito tamquam placentam. eadem omnia indito, quae in placentam. id permisceto in alveo, id indito in irneam fictilem, eam demittito in aulam aheneam aquae calidae plenam. ita coquito ad ignem. ubi coctum erit, irneam confringito, ita ponito.
Cato, De agri cultura 81 -
Intertrigini remedium. in viam cum ibis, apsinthi Pontici surculum sub anulo habeto.
Cato, De agri cultura 159 -
Sementim facito, ocinum, viciam, faenum Graecum, fabam, ervum, pabulum bubus. alteram et tertiam pabuli sationem facito. deinde alias fruges serito. scrobis in vervacto oleis, ulmis, vitibus, ficis: simul cum semine serito. si erit locus siccus, tum oleas per sementim serito, et quae ante satae erunt, teneras tum supputato et arbores ablaqueato.
Cato, De agri cultura 27 -
Oleam legendam hoc modo locare oportet. oleam cogito recte omnem arbitratu domini, aut quem custodem fecerit, aut cui olea venierit. oleam ne stringito neve verberato iniussu domini aut custodis. si adversus ea quis fecerit, quod ipse eo die delegerit, pro eo nemo solvet neque debebitur. qui oleam legerint, omnes iuranto ad dominum aut ad custodem sese oleam non subripuisse neque quemquam suo dolo malo ea oletate ex fundo L. Manli. qui eorum non ita iuraverit, quod is legerit omne, pro eo argentum nemo dabit neque debebitur. oleam cogi recte satis dato arbitratu L. Manli. scalae ita uti datae erunt, ita reddito, nisi quae vetustate fractae erunt. si non erunt reddet † eaeque arbitratu deducetur. siquid redemptoris opera domino damni datum erit, resolvito: id viri boni arbitratu deducetur. legulos, quot opus erunt, praebeto et strictores. si non praebuerit, quanti conductum erit aut locatum erit, deducetur: tanto minus debebitur. de fundo ligna et oleam ne deportato. qui oleam legerit, qui deportarit, in singulas deportationes (??) N. II deducentur neque id debebitur. omnem oleam puram metietur modio oleario. adsiduos homines L praebeto, duas partes strictorum praebeto. nequis concedat, quo olea legunda et faciunda carius locetur, extra quam siquem socium inpraesentiarum dixerit. siquis adversum ea fecerit, si dominus aut custos volent, iurent omnes socii. si non ita iuraverint, pro ea olea legunda et faciunda nemo dabit neque debebitur ei qui non iuraverit. accessiones: in (??) (??) CC accedit oleae salsae (??) V, olei puri p. VIIII, in tota oletate aceti Q. V. quod oleae salsae non acceperint, dum oleam legent, in modios singulos S. S. (??) V dabuntur.
Cato, De agri cultura 144
Doors
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.