Passage
Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo 49
lat cicero phi003 perseus lat2
quid deinde? postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. quem hominem? levem? immo gravissimum. mobilem? immo constantissimum. familiarem? immo alienissimum. hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↄↄↄ dedisse qui assem nullum dedit.' quid ille respondit? 'ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare vis, ut paululum tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable