LOGOI

Cicero

Pro Q. Roscio Comoedo

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • pro deum hominumque fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet, aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes et impetrare posses. quod cum est veritate falsum, tum ratione quoque est incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos temporis causa esse fingo.

    Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo 50
  • 'dicit enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' si diceret iuratus, crederes? at quid interest inter periurum et mendacem? qui mentiri solet, peierare consuevit. quem ego ut mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. nam qui semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium perduci consuevit. quis enim deprecatione deorum, non conscientiae fide commovetur? propterea, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.

    Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo 46
  • pecunia tibi debebatur certa, quae nunc petitur per iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. hic tu si amplius HS nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est iudicium, aliud est arbitrium. iudicium est pecuniae certae, arbitrium incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus; ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus consequamur. ei rei ipsa verba formulae testimonio sunt.

    Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo 10
  • quid sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur. si veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. quia veniebat a Roscio, plus etiam scire quam sciebat videbatur. quod item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam e scaena non modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum, disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem erat histrionibus ad primos pervenit comoedos.

    Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo 30
  • ad arbitrum confugiunt, hic ab arbitro ad iudicem venire est ausus! qui cum de hac pecunia tabularum fide arbitrum sumpsit, iudicavit sibi pecuniam non deberi. iam duae partes causae sunt confectae; adnumerasse sese negat, expensum tulisse non dicit, cum tabulas non recitat. reliquum est ut stipulatum se esse dicat; praeterea enim quem ad modum certam pecuniam petere possit non reperio. stipulatus es—ubi, quo die, quo tempore, quo praesente?

    Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo 13
  • quis spopondisse me dicit? nemo. hic ego si finem faciam dicendi, satis fidei et diligentiae meae, satis causae et controversiae, satis formulae et sponsioni, satis etiam iudici fecisse videar cur secundum Roscium iudicari debeat. pecunia petita est certa; cum tertia parte sponsio facta est. haec pecunia necesse est aut data aut expensa lata aut stipulata sit. datam non esse Fannius confitetur, expensam latam non esse codices Fanni confirmant, stipulatam non esse taciturnitas testium concedit. quid ergo est?

    Cicero, Pro Q. Roscio Comoedo 14

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.