Passage
Cicero, Pro M. Tullio 33
lat cicero phi006 perseus lat2
hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur. nam in dolo malo volunt delitiscere, in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable