Cicero
Pro M. Tullio
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- facio 55
- vis 40
- dico 38
- iudicium 36
- homo 34
- familia 34
- Tullius 28
- quam 28
- malus 28
- dolus 27
- M 26
- video 25
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.
Cicero, Pro M. Tullio 37 -
ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: 'damnum iniuria.' quod in aliis causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset
Cicero, Pro M. Tullio 11 -
si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset, si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur. nemo enim potest hoc iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. ergo, id quia poterat fieri et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset, verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset.
Cicero, Pro M. Tullio 27 -
nam si additum id non esset ac tibi libitum esset ita defendere, tuam familiam non fecisse, vinceres, si id probare potuisses. nunc, sive illa defensione uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in iudicium venire qui consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi possit, factum sine consilio non possit. an, quod factum eius modi est ut sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur? an, qua in re praetor illi improbam defensionem tolli voluit, in ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?
Cicero, Pro M. Tullio 32 -
et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur quam admonere.
Cicero, Pro M. Tullio 9 -
Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis minus diligenter illius existimationem quam rem M. Tulli viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus eius famae parcere videbor quam antea consului.
Cicero, Pro M. Tullio 3
Doors
- Ask about the words of the Pro M. Tullio →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Divinatione ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Optimo Genere Oratorum ·De Oratore
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.