LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Tullio 41

lat cicero phi006 perseus lat2

etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. nam si id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum quicum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad 'damnvm' adderetur 'inivria.' neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet advertere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable