Passage
Cicero, Pro M. Tullio 35
lat cicero phi006 perseus lat2
quid ad haec Quinctius? sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit verum putet se posse consistere. primum enim illud iniecit, nihil posse dolo malo familiae fieri. hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino huiusce modi iudicia dissolveret. nam si venit id in iudicium de familia quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes de simili causa necesse est, bona me hercule! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable