LOGOI

Passage

Cicero, Pro M. Tullio 9

lat cicero phi006 perseus lat2

et cum sciret de damno legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut perraro fieret ut homo occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur quam admonere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable