Passage
Cicero, Pro M. Tullio 34
lat cicero phi006 perseus lat2
ego non in una re sola, quod mihi satis est, neque in universa re solum, sed singillatim in omnibus dolum malum exstare dico. consilium capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt; dolo malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt; dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est. occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri damnum dari sine dolo malo potest. ergo si omnes partes sunt eius modi ut in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo factum iudicabitis? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable