LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Caecina 54

lat cicero phi008 perseus lat2

lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium; at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non appellantur. si via sit immunita, iubet qua velit agere iumentum; potest hoc ex ipsis verbis intellegi, licere, si via sit in Bruttiis immunita, agere si velit iumentum per M. Scauri Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis: 'qvandoqve te in ivre conspicio.' hac actione Appius ille Caecus uti non posset, si ita in iure homines verba consectarentur ut rem cuius causa verba sunt non considerarent. testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius isque iam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem.

Provenance