LOGOI

Cicero

Pro A. Caecina

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium; at utimur eodem iure in aedibus, quae in lege non appellantur. si via sit immunita, iubet qua velit agere iumentum; potest hoc ex ipsis verbis intellegi, licere, si via sit in Bruttiis immunita, agere si velit iumentum per M. Scauri Tusculanum. Actio est in auctorem praesentem his verbis: 'qvandoqve te in ivre conspicio.' hac actione Appius ille Caecus uti non posset, si ita in iure homines verba consectarentur ut rem cuius causa verba sunt non considerarent. testamento si recitatus heres esset pupillus Cornelius isque iam annos xx haberet, vobis interpretibus amitteret hereditatem.

    Cicero, Pro A. Caecina 54
  • quo loco depulsus Caecina tamen qua potuit ad eum fundum profectus est in quo ex conventu vim fieri oportebat; eius autem fundi extremam partem oleae derecto ordine definiunt. ad eas cum accederetur, iste cum omnibus copiis praesto fuit servumque suum nomine Antiochum ad se vocavit et voce clara imperavit ut eum qui illum olearum ordinem intrasset occideret. homo mea sententia prudentissimus Caecina tamen in hac re plus mihi animi quam consili videtur habuisse. nam cum et armatorum multitudinem videret et eam vocem Aebuti quam commemoravi audisset, tamen accessit propius et iam ingrediens intra finem eius loci quem oleae terminabant impetum armati Antiochi ceterorumque tela atque incursum refugit. eodem tempore se in fugam conferunt amici advocatique eius metu perterriti, quem ad modum illorum testem dicere audistis.

    Cicero, Pro A. Caecina 22
  • deinde L. Caelius non solum Aebutium cum armatis dixit fuisse compluribus verum etiam cum advocatis perpaucis eo venisse Caecinam. de hoc ego teste detraham? cui aeque ac meo testi ut credatis postulo. P. Memmius secutus est qui suum non parvum beneficium commemoravit in amicos Caecinae, quibus sese viam per fratris sui fundum dedisse dixit qua effugere possent, cum essent omnes metu perterriti. huic ego testi gratias agam, quod et in re misericordem se praebuerit et in testimonio religiosum.

    Cicero, Pro A. Caecina 26
  • iuris, rem et sententiam et aequitatem plurimum valere oportere, libidinis, verbo ac littera ius omne intorqueri: vos statuite, recuperatores, utrae voces vobis honestiores et utiliores esse videantur. hoc loco percommode accidit quod non adest is qui paulo ante adfuit et adesse nobis frequenter in hac causa solet, vir ornatissimus, C. Aquilius; nam ipso praesente de virtute eius et prudentia timidius dicerem, quod et ipse pudore quodam adficeretur ex sua laude et me similis ratio pudoris a praesentis laude tardaret; cuius auctoritati dictum est ab illa causa concedi nimium non oportere. non vereor de tali viro ne plus dicam quam vos aut sentiatis aut apud vos commemorari velitis.

    Cicero, Pro A. Caecina 77
  • in eum quid dicam nisi id quod negare non possit, venisse in consilium publicae quaestionis, cum eius consili iudex non esset, et in eo consilio, cum causam non audisset et potestas esset ampliandi, dixisse sibi liquere; cum de incognita re iudicare voluisset, maluisse condemnare quam absolvere; cum, si uno minus damnarent, condemnari reus non posset, non ad cognoscendam causam sed ad explendam damnationem praesto fuisse? Vtrum gravius aliquid in quempiam dici potest quam ad hominem condemnandum quem numquam vidisset neque audisset adductum esse pretio? an certius quicquam obici potest quam quod is cui obicitur ne nutu quidem infirmare conatur?

    Cicero, Pro A. Caecina 29
  • non me praeterit, recuperatores, tametsi de hoc iure permulta praetereo, tamen me longius esse prolapsum quam ratio vestri iudici postularit. verum id feci, non quo vos hanc in hac causa defensionem desiderare arbitrarer, sed ut omnes intellegerent nec ademptam cuiquam civitatem esse neque adimi posse. hoc cum eos scire volui quibus Sulla voluit iniuriam facere, tum omnis ceteros novos veteresque civis. neque enim ratio adferri potest cur, si cuiquam novo civi potuerit adimi civitas, non omnibus patriciis, omnibus antiquissimis civibus possit.

    Cicero, Pro A. Caecina 101

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.