LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Caecina 72

lat cicero phi008 perseus lat2

illud enim potest dici iudici ab aliquo non tam verecundo homine quam gratioso: 'iudica hoc factum esse aut numquam esse factum; crede huic testi, has comproba tabulas'; hoc non potest: 'statue cui filius agnatus sit, eius testamentum non esse ruptum; iudica quod mulier sine tutore auctore promiserit, deberi.' non est aditus ad huiusce modi res neque potentiae cuiusquam neque gratiae; denique, quo maius hoc sanctiusque videatur, ne pretio quidem corrumpi iudex in eius modi causa potest.

Provenance