Passage
Cicero, Pro A. Caecina 81
lat cicero phi008 perseus lat2
necesse est male fecerit sponsionem.' quid est, Piso? placet tibi nos pugnare verbis? placet causam iuris et aequitatis et non nostrae possessionis, sed omnino possessionum omnium constituere in verbo? ego quid mihi videretur, quid a maioribus factitatum, quid horum auctoritate quibus iudicandum est dignum esset, ostendi; id verum, id aequum, id utile omnibus esse spectari, quo consilio et qua sententia, non quibus quidque verbis esset actum. tu me ad verbum vocas; non ante veniam quam recusaro. nego oportere, nego obtineri posse, nego ullam rem esse quae aut comprehendi satis aut caveri aut excipi possit, si aut praeterito aliquo verbo aut ambigue posito re et sententia cognita non id quod intellegitur, sed id quod dicitur valebit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable