Passage
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 20
lat cicero phi009 perseus lat2
quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. potest enim hoc dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte ea vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. atque ut omnes intellegant me Lucio Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressam esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam Lucius Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable