Passage
Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 44
lat cicero phi009 perseus lat2
an vero ullam usquam esse oram tam desertam putatis quo non illius diei fama pervaserit, cum universus populus Romanus referto foro completisque omnibus templis ex quibus hic locus conspici potest unum sibi ad commune omnium gentium bellum Gnaeum Pompeium imperatorem depoposcit? itaque ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum exempla sumantur. qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est imperator, tanta repente vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in summa ubertate agrorum diuturna pax efficere potuisset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable