LOGOI

Passage

Cicero, De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites 55

lat cicero phi009 perseus lat2

nos quorum maiores Antiochum regem classe Persenque superarunt omnibusque navalibus pugnis Carthaginiensis, homines in maritimis rebus exercitatissimos paratissimosque, vicerunt, ei nullo in loco iam praedonibus pares esse poteramus. nos qui antea non modo Italiam tutam habebamus sed omnis socios in ultimis oris auctoritate nostri imperi salvos praestare poteramus, tum cum insula Delus tam procul a nobis in Aegaeo mari posita, quo omnes undique cum mercibus atque oneribus commeabant, referta divitiis, parva, sine muro nihil timebat, idem non modo provinciis atque oris Italiae maritimis ac portibus nostris sed etiam Appia iam via carebamus. et eis temporibus nonne pudebat magistratus populi Romani in hunc ipsum locum escendere, cum eum nobis maiores nostri exuviis nauticis et classium spoliis ornatum reliquissent!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable