LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 10

lat cicero phi010 perseus lat2

primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum descenderit. hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus Albius est condemnatus crimina exponam. abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere existimes adductum fide atque officio defensionis. etenim tibi si in praesentia non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates dabuntur; Cluentio nisi nunc satis fecero, postea mihi satis faciendi potestas non erit. simul et illud quis est qui dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro vivo dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit, mors vero etiam doloris; hic autem pro quo dicimus nihil possit offensionis accipere sine acerbissimo animi sensu ac molestia et sine summo dedecore vitae et turpitudine.

Provenance