Cicero
Pro A. Cluentio
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- dico 212
- iudicium 169
- Oppianicus 160
- causa 157
- sui 140
- homo 139
- quam 132
- facio 126
- video 117
- iudex 104
- lex 99
- tum 98
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
itaque rem excogitat singularem. atque haec, iudices, quae vera dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari Gaii Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest. cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus in locis inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam coepit. 'ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? quid tandem? — nihil enim est quod non fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.'
Cicero, Pro A. Cluentio 70 -
itaque in respondendo primum exposuit utriusque rationem temporis ut oratio ex re et ex causa habita videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris ipse excitavit recitatores cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror: 'forte evenit ut ruri in Privernati essemus ego et Brutus filius,' fundum Privernatem flagitabat; 'in Albano eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; 'in Tiburti forte cum adsedissemus ego et Brutus filius,' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem, hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret testificari voluisse dicebat. quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia. ego autem illa recitata esse non moleste fero.
Cicero, Pro A. Cluentio 141 -
interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum revertuntur; interfectum esse Marcum Aurium nuntiant. animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. itaque cum Aulus Aurius is qui antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se in castra clarissimi viri, Quinti Metelli, contulit.
Cicero, Pro A. Cluentio 24 -
video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud primum commune proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli causa ponam illud unum, Gaium Getam, cum a Lucio Metello et Gnaeo Domitio censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum et, cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus neque in curiam reditus esset.
Cicero, Pro A. Cluentio 119 -
at enim Staienus non fuit ab Oppianico sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? cur, cum in consilium mittebant, Staienum iudicem cui pecuniam dederant non requirebant? Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur tribunicia potestate effectum est. at condemnavit. hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur. qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt, ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.
Cicero, Pro A. Cluentio 83 -
quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. est haec opinio. at, si ita esset, hac lege accusatum fuisse oportuit qua accusatur habitus. at ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset Quinctius. at neque privatus accusare nec sedata iam invidia volebat. videtis igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.
Cicero, Pro A. Cluentio 90
Doors
- Ask about the words of the Pro A. Cluentio →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Divinatione ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Optimo Genere Oratorum ·De Oratore
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.