1. mos — Lewis & Short
mos, mōris, m.etym. dub.; perh. root ma-, measure; cf.: maturus, matutinus; prop., a measuring or guiding rule of life; hence,
I manner, custom, way, usage, practice, fashion, wont, as determined not by the laws, but by men's will and pleasure, humor, self-will, caprice (class.; cf.: consuetudo, usus).
I Lit.:
opsequens oboediensque'st mori atque imperiis patris,Plaut. Bacch. 3, 3, 54:
huncine erat aequum ex illius more, an illum ex hujus vivere?Ter. Heaut. 1, 2, 24: alieno more vivendum est mihi, according to the will or humor of another, id. And. 1, 1, 125:
nonne fuit levius dominae pervincere mores,Prop. 1, 17, 15: morem alicui gerere, to do the will of a person, to humor, gratify, obey him:
sic decet morem geras,Plaut. Most. 3, 2, 35; Cic. Tusc. 1, 9, 17:
animo morem gessero,Ter. And. 4, 1, 17:
adulescenti morem gestum oportuit,id. Ad. 2, 2, 6; v. gero.—
II The will as a rule for action, custom, usage, practice, wont, habit:
leges mori serviunt,usage, custom, Plaut. Trin. 4, 3, 36:
legi morique parendum est,Cic. Univ. 11:
ibam forte Viā Sacrā, sicut meus est mos,custom, wont, Hor. S. 1, 9, 1:
contra morem consuetudinemque civilem,Cic. Off. 1, 41, 148:
quae vero more agentur institutisque civilibus,according to usage, according to custom, id. ib.:
mos est hominum, ut nolint eundem pluribus rebus excellere,id. Brut. 21, 84:
ut mos est,Juv. 6, 392;
moris erat quondam servare, etc.,id. 11, 83:
more sinistro,by a perverted custom, id. 2, 87.— So with ut:
morem traditum a patribus, ut, etc.,Liv. 27, 11, 10:
hunc morem servare, ut, etc.,id. 32, 34, 5:
virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,it is the custom, they are accustomed, Verg. A. 1, 336:
qui istic mos est?Ter. Heaut. 3, 3, 1:
mos ita rogandi,Cic. Fam. 12, 17, 1:
ut mos fuit Bithyniae regibus,Cic. Verr. 2, 5, 11, § 27: moris est, it is the custom:
negavit, moris esse Graecorum, ut, etc.,id. ib. 2, 1, 26, § 66; Vell. 2, 37, 5:
quae moris Graecorum non sint,Liv. 36, 28, 4; cf.:
(aliquid) satis ex more Graecorum factum,id. 36, 28, 5:
ut Domitiano moris erat,Tac. Agr. 39.—Plur.:
id quoque morum Tiberii erat,Tac. A. 1, 80:
praeter civium morem,contrary to custom, to usage, Ter. And. 5, 3, 9: sine more, unwonted, unparalleled:
facinus sine more,Stat. Th. 1, 238; so,
nullo more,id. ib. 7, 135:
supra morem: terra supra morem densa,unusually, Verg. G. 2, 227 (cf.:
supra modum): perducere aliquid in morem,to make into a custom, make customary, Cic. Inv. 2, 54, 162:
quod jam in morem venerat, ut, etc.,had become customary, Liv. 42, 21, 7.—
B In partic., in a moral point of view, conduct, behavior; in plur., manners, morals, character; in a good or bad sense:
est ita temperatis moderatisque moribus, ut summa severitas summā cum humanitate jungatur,manners, Cic. Fam. 12, 27, 1:
suavissimi mores,id. Att. 16, 16, A, 6: boni, id. Fragm. ap. Non. 254, 8.—Prov.:
corrumpunt mores bonos colloquia mala,Vulg. 1 Cor. 15, 33:
justi,Cic. de Or. 2, 43, 184:
severi et pudici,Plin. 28, 8, 27, § 106:
sanctissimi,Plin. Ep. 10, 20, 3: feri immanisque natura, Cic. Rosc. Am. 13, 38:
totam vitam, naturam moresque alicujus cognoscere,character, id. ib. 38, 109:
eos esse M'. Curii mores, eamque probitatem, ut, etc.,id. Fam. 13, 17, 3; id. de Or. 2, 43, 182:
mores disciplinamque alicujus imitari,id. Deiot. 10, 28:
perditi,id. Fam. 2, 5, 2:
praefectura morum,the supervision of the public morals, Suet. Caes. 76:
moribus et caelum patuit,to good morals, virtue, Prop. 4 (5), 11, 101.
amator meretricis mores sibi emit auro et purpurā,polite behavior, complaisance, Plaut. Most. 1, 3, 128:
propitiis, si per mores nostros liceret, diis,i. e. our evil way of life, Tac. H. 3, 72:
morum quoque filius,like his father in character, Juv. 14, 52:
ne te ignarum fuisse dicas meorum morum, leno ego sum,i. e. my trade, Ter. Ad. 2, 1, 6:
in publicis moribus,Suet. Tib. 33; 42.—
III Transf.
A Quality, nature, manner; mode, fashion:
haec meretrix fecit, ut mos est meretricius,Plaut. Men. 5, 4, 8:
mores siderum,qualities, properties, Plin. 18, 24, 56, § 206:
caeli,Verg. G. 1, 51:
Carneadeo more et modo disputare,manner, Cic. Univ. 1:
si humano modo, si usitato more peccāsset,in the usual manner, Cic. Verr. 2, 2, 3, § 9:
Graeco more bibere,id. ib. 1, 26, 66:
apis Matinae More modoque,after the manner of, like, Hor. C. 4, 2, 27:
Dardanius torrentis aquae vel turbinis atri More furens,Verg. A. 10, 604:
more novalium,Col. 3, 13, 4:
caeli et anni mores,Col. 1, Praef. 23:
omnium more,Cic. Fam. 12, 17, 3; so,
ad morem actionum,Quint. 4, 1, 43:
elabitur anguis in morem fluminis,like, Verg. G. 1, 245:
in hunc operis morem,Hor. S. 2, 1, 63:
pecudum in morem,Flor. 3, 8, 6:
morem vestis tenere,mode, fashion, Just. 1, 2, 3.—
B A precept, law, rule (poet. and postAug.):
moresque viris et moenia ponet,precepts, laws, Verg. A. 1, 264; cf.:
pacis inponere morem,id. ib. 6, 852:
quod moribus eorum interdici non poterat,Nep. Ham. 3:
quid ferri duritiā pugnacius? sed cedit, et patitur mores,submits to laws, obeys, is tamed, Plin. 36, 16, 25, § 127:
ut leo mores Accepit,Stat. Ach. 2, 183:
in morem tonsa coma, = ex more ludi,Verg. A. 5, 556.