Historia Augusta
Maximus et Balbinus
Historia Augusta — in Latin.
The words most alive here
- magnus 49
- dico 41
- senatus 31
- miles 23
- facio 22
- sui 21
- quidem 17
- princeps 17
- populus 17
- Gordianus 17
- maximus 16
- multus 15
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vitae et moribus suis; nam neque Maximo sive Pupieno fortius neque Balbino benignius fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest, neque enim, cum esset potestas, malos senatus eligeret. huc accedit quod multis honoribus ac potestatibus explorati sunt, cum alter bis consul et praefectus, alter consul et praefectus ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populo etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. haec sunt quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte coli egimus. Sed multi non a Maximo, verum a Pupieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum esse dixerunt, et ipsum cum Balbino esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. tanta est autem historicorum inter se certantium imperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Pupienum velint dici, cum Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Pupienum, cum et Dexippus, Graecorum scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non a Pupieno. his accedit scriptorum imperitia, qua praefectum praetorii fuisse Gordianum parvulum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum ut militibus ostenderetur. Imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum Maximinus imperasset cum filio, ut quidam dicunt, per triennium, ut alii per biennium.
Historia Augusta, Maximus et Balbinus 15 -
post haec tacentibus cunctis, cum Maximus, qui et natu grandior erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes esse faciendos, Vettius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus est: Scio, patres conscripti, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet avitas patriasque fortunas; quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut sibi videtur, satis iusta truculentior, ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos sedendo et consultando diem teritis. longa oratione opus non est; faciendus est imperator, immo faciendi sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat, ego principes dico, vos Armate, si placet, sin minus, meliores ostendite: Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus est ut ignobilitatem generis splendore virtutis texerit, alter ita clarus nobilitate est, ut et morum lenitate rei publicae est necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit, habetis sententiam, patres conscripti, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis. post haec adclamatum est uno consensu: Aequum est, iustum est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, di vos servent. di vos principes fecerunt, di vos conservent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus, hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini, felices vos iudicio senatus, felicem rem publicam vestro imperio, quod vobis senatus detulit fortiter agite, quod vobis senatus detulit libenter accipite.
Historia Augusta, Maximus et Balbinus 2 -
Quare etiam gratulatoriam epistulam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de Pupieno et Balbino. in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem publicam: Pupieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus, cum primum Iovis Optimi Maximi et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem publicam a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus, domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex senatus consulto quod ad me Vir Clarissimus Celsus Aelianus collega transmiserat, comperissem; gratulatus sum urbi Romae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defenditis, gratulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reducitis, denique legionibus ipsis et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romani principatus speciem receperunt, quocirca nulla vox tam fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum umquam fuerit, quod possit publicam felicitatem digne exprimere, quae quanta et cuius modi sit, iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem successionum atque heredum reduxistis, haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanea dicendi dignitate, nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus latro sic petiit ut se ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar? praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et ut haec esse confidam in priorum principum testimoniis, v stris tamen ut gravioribus iudiciis gloriarer. di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem, nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem publicam servarent in quo tunc esset, quod nullus melior inveniretur. ita ego precor, ut in eo statu vobis rem publicam servent in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis.
Historia Augusta, Maximus et Balbinus 17 -
Balbinum, cottidie ingravescebant. et erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. qua re occasio militibus data est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici, ludis denique scaenicis, cum multi et milites et aulici occupati essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, impetum in eos fecerunt, turbantibus igitur militibus, cum primum nuntiatum esset Maximo turbam illam tempestatemque vix evadi posse nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia parte Palatii Germani cum Balbino essent, mittit ad Balbinum Maximus petens ut ei praesidium mitteret, sed ille suspicatus quod contra se eos peteret, quem postulare putabat monarchiam, primum frustratus est, deinde usque ad litem perventum est. in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuriis produxerunt et per mediam civitatem ad Castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. one sed ubi compererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio reliquerunt, inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator est appellatus (id est Augustus)1, quia non erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in Castra receperunt. Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt.
Historia Augusta, Maximus et Balbinus 14 -
Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. inde in senatum itum est, ubi post illa quae communia solent esse festa dictum est: Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt; cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus, his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum principum, cum primo vix invenire possent, quia Germani stipabant Maximum atque
Historia Augusta, Maximus et Balbinus 13 -
Haec epistula probat Pupienum eundem esse qui a plerisque Maximus dicitur; si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Pupienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta sunt contra Maximinum, modo a Pupieno modo a Maximo acta dicantur.
Historia Augusta, Maximus et Balbinus 18
Doors
- Ask about the words of the Maximus et Balbinus →
- Other works of Historia Augusta Alexander Severus ·Antoninus Caracallus ·Antoninus Geta ·Antoninus Heliogabalus ·Antoninus Pius ·Avidius Cassius ·Carus et Carinus et Numerianus ·Clodius Albinus ·Commodus Antoninus ·De vita Hadriani ·Diadumenus Antoninus ·Didius Julianus ·Divus Aurelianus ·Divus Claudius ·Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus ·Gallieni Duo
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.