LOGOI

Historia Augusta

Gallieni Duo

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Et haec quidem Heracliani ducis erga rem publicam devotio fuit. verum cum Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet et Claudius quidem, ut suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus est, qui consilio non adfuerat, eaque apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea comprobatum est. is enim et Claudius, a quo Constantius, vigilissimus Caesar, originem ducit, fuit iisdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime adiuvit, sed cum imperium capere vivo Gallieno non possent, huius modi eum insidiis adpetendum esse duxerunt, ut labem improbissimam malis fessa re publica a gubernaculis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res publica per voluptatum deperiret inlecebras, insidiarum genus fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum, hoc scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nuntiari Aureolum iam venire, ille igitur militibus cogitatis quasi certum processit ad proelium atque ita missis percussoribus interemptus est. et quidem Cecropii Dalmatarum ducis telo Gallienus dicitur esse percussus, ut quidam ferunt, circa Mediolanum, ubi continuo et frater eius Valerianus est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum fuisse dicunt, quod veri simile non est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis: Valeriano imperatore consule. quis igitur alius potuit esse Valerianus nisi Gallieni frater? constat de genere, non satis tamen constat de dignitate vel, ut coeperunt alii loqui, de maiestate.

    Historia Augusta, Gallieni Duo 14
  • Occiso igitur Gallieno seditio ingens militum fuit, cum spe praedae ac publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad invidiam faciendam dicerent raptum, quare consilium principum fuit, ut milites eius quo solent placari genere se darentur, promissis itaque per Marcianum aureis vicenis et acceptis (nam praesto erat thesaurorum copia) Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos rettulerunt, sic militibus sedatis Claudius, vir sanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus, acceptus senatui, populo bene cognitus accepit imperium.

    Historia Augusta, Gallieni Duo 15
  • Per idem tempus Odaenathus insidiis consobrini sui interemptus est cum filio Herode, quem et ipsum imperatorem appellaverat. tum Zenobia, uxor eius, quod parvuli essent filii eius qui supererant, Herennianus et Timolaus, ipsa suscepit imperium diuque rexit non muliebriter neque more femineo, sed non solum Gallieno, quo quaeque virgo melius imperare potuisset, verum etiam multis imperatoribus fortius atque sollertius. Gallienus sane, ubi ei nuntiatum Odaenathum interemptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam patris paravit collectisque per Heraclianum ducem militibus sollertis principis rem gerebat, qui tamen Heraclianus, cum contra Persas profectus esset, a Palmyrenis victus omnes quos paraverat milites perdidit, Zenobia Palmyrenis et orientalibus plerisque viriliter imperante. Inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt, quibus compertis Gallienus Cleodamum et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendisque praefecit, pugnatumque est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus victi sunt barbari. Veneriano item duce navali bello Gothi superati sunt, cum ipse Venerianus militari periit morte, atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastaverunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi sunt. unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Boeotiam pervagati sunt. Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyricum occurrit et fortuito plurimos interemit. quo comperto Scythae facta carragine per montem Gessacem fugere sunt conati. omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt.

    Historia Augusta, Gallieni Duo 13
  • terrarum undique perdidisset. fuit tamen nimiae crudelitatis in milites ; nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit. Statuam sibi maiorem Colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea imperfecta periit, tam magna deni- que coeperat fieri, ut duplex ad Colossum videretur. poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum infans ad summum posset ascendere, sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate statuae atque in altissima base poni. porticum Flaminiam usque ad Pontem Mulvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastichae fierent, ut autem alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et deinceps dia\ tessa/rwn columnas. Longum est eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. nos ad Saloninum revertamur.

    Historia Augusta, Gallieni Duo 18
  • rebus editis laederentur. scis enim ipse tales 2 homines cum iis qui aliqua de maioribus eorum scripserat quantum gerant bellum, nec ignota esse arbitror quae dixit Marcus Tullius in Hortensio, quem ad exemplum Protreptici scripsit, unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen novum fecit, nam cum cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatosque balteos rapuisse perhibetur, et, cum esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset, ac taciti ex militibus viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt, cumque ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur, Salonino deferimus, atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore cincti discumberent. negare non possum aliunde plerisque videri huius rei ortum esse morem ; dicunt militare prandium, quod dictum est parandium ab eo quod ad bellum milites paret, a cinctis initum ; cui rei argumentum est quod a discinctis etiam cum imperatore cenatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu.

    Historia Augusta, Gallieni Duo 20
  • Dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto se ad Bithyniam contulerunt. quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit. Cum tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon erat, id est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse, quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum tanto studio Graecarum docti sint litterarum ut raro aliquibus doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re publica, fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. huius illud est epithalamion, quod inter centum poetas praecipuum fuit. nam cum fratrum suorum filios iungeret, et omnes poetae Graeci Latinique epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, ille, cum manus sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius ita dixisse fertur : Ite, agite, o pueri, pariter sudate medullis omnibus inter vos, non murmura vestra columbae, brachia non hederae, non vincant oscula conchae. longum est eius versus orationesque conectere, quibus suo tempore tam inter poetas quam inter rhetores emicuit, sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur.

    Historia Augusta, Gallieni Duo 11

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.