Historia Augusta
Commodus Antoninus
Historia Augusta — in Latin.
The words most alive here
- commodus 34
- traho 31
- senatus 27
- sui 24
- uncus2 21
- occido 21
- multus 21
- facio 21
- parricida 19
- consul 18
- appello1 18
- gladiator 17
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tumorem per sericas vestes populus Romanus agnosceret. versus in eo multi scripti sunt, de quibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur, virium ad conficiendas feras tantarum fuit, ut elephantum conto transfigeret et orygis cornu basto transmiserit et singulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. impudentiae tantae fuit, ut cum muliebri veste in amphitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit. Victi sunt sub eo tamen, cum ille sic viveret, per legatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque compositae, in Britannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus provincialibus, quae omnia ista per duces sedata sunt. ipse Commodus in subscribendo tardus et neglegens, ita ut libellis una forma multis subscriberet, in epistulis autem plurimis ' Vale ' tantum scriberet, agebanturque omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse
Historia Augusta, Commodus Antoninus 13 -
leis Maximo et Orfito consulibus, adsumptus est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos XIII kal. Invictas Pisone Iuliano consulibus, profectus in Germaniam XIIII kal. Aelias, ut postea nominavit, iisdem consulibus togam virilem accepit, cum patre appellatus imperator V kal. Exsuperatorias Pollione et Apro iterum consulibus, triumphavit X kal. Ian. iisdem consulibus, iterum profectus III nonas Commodias Orfito et Rufo consulibus, datus in perpetuum ab exercitu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus XI kal. Romanas Praesente iterum consule. tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus est. vota pro eo facta sunt nonis Piis Fusciano iterum consule, inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies quinquies. item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano.
Historia Augusta, Commodus Antoninus 12 -
cubicularios suos libenter occidit, cum omnia ex nutu eorum semper fecisset. Eclectus cubicularius cum videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. Spectator gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos umeros advelans. habuit praeterea morem, ut omnia quae turpiter, quae impure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam populum Romanum dixit, quo saepissime praesente gladiator pugnavit, sane cum illi saepe pugnanti ut deo populus favisset, inrisum se credens populum Romanum a militibus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat, urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam. quod factum esset, nisi Laetus praefectus praetorii Commodum deterruisset. appellatus est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vicies Palus Primus Secutorum.
Historia Augusta, Commodus Antoninus 15 -
Post haec Commodus numquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus est nisi quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Commodi persciens invenit quem ad modum ipse potens esset, nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis vacaret, idem vero Perennis curis incumberet. quod Commodus laetanter accepit, hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum meretricumque dilectu ad formae speciem concivit, trecentisque aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiisque forma disceptatrice collegerat, in Palatio per convivia et balneas bac- chabatur. inter haec habitu victimam victimas immolavit, in harena rudibus, inter cubicularios gladiatores pugnavit lucentibus aliquando mucronibus. tunc tamen Perennis cuncta sibimet vindicavit, quos voluit interemit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, praedam omnem in sinum contulit, ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum Capreas misisset, occidit, sororibus dein suis ceteris, ut dicitur, constupratis, consobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen imposuit. uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea occidit, ipsas concubinas suas sub oculis suis stuprari iubebat, nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. Occisus est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus est, multique alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque divites, et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati sunt vel etiam interempti. iis autem quibus deerat ficti criminis adpositio obiciebatur, quod scribere noluissent Commodum heredem.
Historia Augusta, Commodus Antoninus 5 -
dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora miscuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut putabat, inrisis. duos gibbos retortos in lance argentea sibi sinapi perfusos exhibuit eosdemque statim promovit ac ditavit. praefectum praetorii suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cymbala deformato vultu, genera leguminum coctorum ad convivium propter luxuriae continuationem raro vocavit, lavabat per diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat deorum templa pollutus stupris et humano sanguine. imitatus est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scalpris feralibus. Menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. Amazonius autem vocatus est ex amore concubinae suae Marciae, quam pictam in Amazone diligebat, propter quam et ipse Amazonico habitu in arenam Romanam procedere voluit. Gladiatorium etiam certamen subiit et nomina gladiatorum recepit eo gaudio quasi acciperet triumphalia. ludum semper ingressus est et, quotiens ingrederetur, publicis monumentis indi iussit, pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. Nominatus inter Caesares quartum iduum Octobrium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione consulibus, appellatus Germanicus idibus Hercu-
Historia Augusta, Commodus Antoninus 11 -
Patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit, filium Salvii Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob impudicitiam frustra temptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias, honestissimos quosque aut per contumeliam aut per honorem indignissimum abiecit, appellatus est a mimis quasi obstupratus eosdemque ita ut non apparerent subito deportavit. bellum etiam quod pater paene confecerat legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus est. Romam ut rediit, subactore suo Saotero post se in curro locato ita triumphavit ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur. etiam in orchestra hoc idem fecit, et cum potaret in lucem helluareturque viribus Romani imperii, vespera etiam per tabernas ac lupanaria volitavit. misit homines ad provincias regendas vel criminum socios vel a criminosis commendatos. in senatus odium ita venit ut et ipse crudeliter in tanti ordinis perniciem saeviret fieretque e contempto crudelis.
Historia Augusta, Commodus Antoninus 3
Doors
- Ask about the words of the Commodus Antoninus →
- Other works of Historia Augusta Alexander Severus ·Antoninus Caracallus ·Antoninus Geta ·Antoninus Heliogabalus ·Antoninus Pius ·Avidius Cassius ·Carus et Carinus et Numerianus ·Clodius Albinus ·De vita Hadriani ·Diadumenus Antoninus ·Didius Julianus ·Divus Aurelianus ·Divus Claudius ·Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus ·Gallieni Duo ·Gordiani Tres
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.