LOGOI

Historia Augusta

Divus Aurelianus

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Statuerat et vinum gratuitum populo Romano dare, ut, quemadmodum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, quod perpetuum hac dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri sunt iique fertiles ac silvosi. statuerat igitur dominis locorum incultorum, qui tamen vellent, pretia dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redituum fiscus acciperet, sed totum populo Romano concederet, facta erat ratio dogae, cuparum, navium et operum, sed multi dicunt Aurelianum ne id faceret praeventum, alii a praefecto praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur: Si et vinum populo Romano damus, superest ut et pullos et anseres demus. argumento est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod in porticibus Templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio, sciendum tamen congiaria illum ter dedisse, donasse etiam populo Romano tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsumque primum donasse oraria populo Romano, quibus uteretur populus ad favorem.

    Historia Augusta, Divus Aurelianus 48
  • Exstat epistula, quam ego, ut soleo, fidei causa, immo ut alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi: Flavius Claudius Valerio Aureliano suo salutem, expetit a te munus solitum nostra res publica, adgredere. quid moraris? tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi sunt, Gothi a Thraciis amovendi. eorum enim plerique Haemimontum Europamque vexant, qui te pugnante fugerunt, omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos, totumque limitem in tua potestate constituo; solitam en nobis ede virtutem, tecum erit etiam frater Quintillus, cum occurrerit. ego aliis rebus occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo, misi sane equos decem, loricas duas et cetera quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit. Secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem publicam in integrum reddidit atque ipse statim, ut supra diximus, consensu omnium legionum factus est imperator.

    Historia Augusta, Divus Aurelianus 17
  • Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praefectus urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit, ibi cum animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad Hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita principum, cumque ad Templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me quis vitam eius in litteras rettulisset, cui cum ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem gemitus sui vir sanctus per haec verba profudit: Ergo Thersitem, Sinonem ceteraque illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt; divum Aurelianum, clarissimum principem, severissimum imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis est restitutus, posteri nescient? deus avertat hanc amentiam, et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus, etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis quae ad vitam pertinent. quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. curabo autem ut tibi ex Ulpia Bibliotheca et libri lintei proferantur. tu velim Aurelianum ita ut est, quatenus potes, in litteras mittas. parui, mi Ulpiane, praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea quae digna erant memoratu in unum libellum contuli, tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Uipia tibi Bibliotheca, cum volueris, ministrabit.

    Historia Augusta, Divus Aurelianus 1
  • Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponunt, idcirco quod ei clementia, imperatorum dos prima, defuerit. Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem, nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. Mirabile fortasse videtur quod compertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt, dicebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Druiadas, sciscitantem utrum apud eius posteros imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re publica nomen quam Claudii posterorum futurum, et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam quae a Druiadibus pronuntiata sit pervenire, quod idcirco ego in Aureliani vita constitui quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.

    Historia Augusta, Divus Aurelianus 44
  • medicum ad se, cum aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse se inedia praecipue curabat, uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit, servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum detulit, Antistium et Gillonem; qui post eum ex senatus sententia manu missi sunt. erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem delectatus est phagone, qui usque eo multum comedit ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orea. Habuit tempus praeter seditiones quasdam domesticas fortunatissimum. populus eum Romanus amavit, senatus et timuit.

    Historia Augusta, Divus Aurelianus 50
  • Equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit. cum offensam magistri eorum incurrissent, quod temere Claudio non iubente pugnassent. Item Aurelianus contra Suebos et Sarmatas iisdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit, accepta est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem, nam dum iis a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dumque illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata sunt. postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati sunt. In illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditiones motae sunt paven- tibus cunctis, ne eadem quae sub Gallieno fuerant provenirent. quare etiam Libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti sunt, inventumque ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. facta denique sunt ea quae praecepta fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. Libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas:

    Historia Augusta, Divus Aurelianus 18

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.