Historia Augusta
Antoninus Caracallus
Historia Augusta — in Latin.
The words most alive here
- occido 28
- dico 23
- facio 21
- frater 20
- sui 18
- nomen 14
- miles 14
- Antoninus 13
- pater 12
- Geta 12
- multus 10
- Severus2 9
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Bassianus vixit annis quadraginta tribus, imperavit annis sex. publico funere elatus est. filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora velut Augusti nomen obsederat. Fuit male moratus et patre duro crudelior. avidus cibi, vini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus, prorsus nihil inter fratres simile. Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam soliarem architecti negant posse ulla imitatione qua facta est fieri, nam et ex aere vel cupro cancelli subterpositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri negent potuisse docti mechanis. reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius contineret et triumphos et bella. ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos, quod ante non fuerat, unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis frequentatae. idem viam novam munivit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile quicquam invenias. sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifica eidem deae fecit, sacra etiam maiore reverentia celebravit, quam ante celebrabantur. in quo quidem mihi mirum videtur, quemadmodum sacra Isidis primum per hunc Romam venisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebraverit ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit. Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet quae nomen addiderat.
Historia Augusta, Antoninus Caracallus 9 -
Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui varietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum fuisse imperatori Severo eumque cum Severo professum sub Scaevola et Severo in advocatione fisci successisse, ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum atque ob hoc concordiae fratrum Antoninorum favisse3; egisse quin etiam ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum iis qui fautores fuerant Getae a militibus, non solum permittente verum etiam suadente Antonino, occisum. multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu pro se et apud populum facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri, est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem qua invehendum erat in fratrem ut causa eius melior fieret qui occiderat; illum autem negantem respondisse illud esse parricidium aliud accusare innocentem occisum, sed hoc omnino non convenit; nam neque praefectus poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum, et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse, dicens eum stultissimum fore qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter praefecturam vindicaret, quod factum est; nam Macrinus Antoninum occidit, ut supra exposuimus. qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vocabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desiderata est.
Historia Augusta, Antoninus Caracallus 8 -
Occisus est autem in medio itinere inter Carrhas et Edessam, cum levandae vesicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos caedis, ageret, denique cum illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse. Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita nunc quoque a Carrhenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas muliebres patiatur insidias. unde, quamvis Graeci vel Aegyptii eo genere quo feminam hominem etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt.
Historia Augusta, Antoninus Caracallus 7 -
vicem amori reddidisse fraterno, post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Inde ad praetorianos processit et in Castris mansit. altera die Capitolium petiit, eos quos occidere parabat adfabiliter est adlocutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium rediit, cum flentem matrem Getae vidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem coegit misso a se veneno; ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. ipse mortem eius saepissime flevit, multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, item eum qui imaginem eius honoravit. Post hoc fratrem patruelem Atrum, cui pridie partes de cena miserat, iussit occidi, qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium a percussoribus deprehensus est et occisus, occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc fuerunt, et ita quidem
Historia Augusta, Antoninus Caracallus 3 -
ut videretur a latronibus interemptus. dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. quo facto percussori dixit, " Gladio te exsequi oportuit meum iussum", occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum Divi Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadavera sine aliqua humanitatis reverentia, filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit. iisdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. caedes deinde in omnibus locis, et in balneis facta caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuius libri plurimi ad doctrinam exstant, in summum discrimen etiam Cilo iterum praefectus et consul venit ob hoc quod concordiam inter fratres suaserat. et cum idem Cilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit. multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis a militibus nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vindicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum quod filius esset imperatoris occidit, neque cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent. saepe in senatum saepe in populum superbe invectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Sullam se etiam ostendens futurum.
Historia Augusta, Antoninus Caracallus 4 -
Occidendi Getae multa prodigia exstiterunt, ut in vita eius exponemus. nam quamvis prior ille e vita excesserit, nos tamen ordinem secuti sumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur. Eo sane tempore quo ab exercitu appellatus est Augustus vivo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contunsis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent praefecti eius, graves viri. aliqui contra dicunt praefectos voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus. Hic tamen omnium durissimus et, ut uno complectamur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. habet templum, habet Salios, habet sodales Antoninianos, qui Faustinae templum et divale nomen eripuit, certe templum quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli—incertum id est—templum fecit.
Historia Augusta, Antoninus Caracallus 11
Doors
- Ask about the words of the Antoninus Caracallus →
- Other works of Historia Augusta Alexander Severus ·Antoninus Geta ·Antoninus Heliogabalus ·Antoninus Pius ·Avidius Cassius ·Carus et Carinus et Numerianus ·Clodius Albinus ·Commodus Antoninus ·De vita Hadriani ·Diadumenus Antoninus ·Didius Julianus ·Divus Aurelianus ·Divus Claudius ·Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus ·Gallieni Duo ·Gordiani Tres
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.