Historia Augusta
Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus
Historia Augusta — in Latin.
The words most alive here
- dico 39
- Aurelianus 20
- habeo 14
- multus 13
- probus1 12
- video 11
- sui 11
- imperium 11
- Aegyptius 11
- quidam 10
- firmum 10
- bibo 10
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Britannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit, militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites ; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis Raetici fuit, bibit quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat, "Non ut vivat natus est, sed ut bibat, " quem quidem diu in honore habuit causa militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab iis per vinum cuncta cognosceret, ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit, scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset tantum mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur.
Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 14 -
Et ne longius progrediar, dicendum est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc esse Saturninum qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum is longe alius sit et Probo poenam nolente sit occisus, fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam esse pollicitum, sed milites, qui cum eo fuerant, non credidisse. obsessum denique in castro quodam ab iis quos Probus miserat invito Probo esse iugulatum. Longum est frivola quaeque conectere, odiosum dicere quali statura fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur quae prope ad exemplum nihil prosunt, nos ad ea quae sunt dicenda redeamus.
Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 11 -
Proculo patria Albingauni fuere, positi in Alpibus Maritimis, domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et iis rebus quas abduxerant satis dives, fertur denique eo tempore quo sumpsit imperium duo milia servorum suorum armasse, huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum est, nam antea Vituriga nominata est. filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, dicasset imperio, homo, quod negari non potest, idemque fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam, nam et multis legionibus tribunus praefuit et fortia edidit facta, et quoniam minima quaeque iucunda sunt atque habent aliquid gratiae cum leguntur, tacendum non est quod et ipse gloriatur in quadam sua epistula, quam ipsam melius est ponere quam de ea plurimum dicere : Proculus Maeciano adfini salutem dicit, centum ex Sarmatia virgines cepi, ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me erat, mulieres intra dies quindecim reddidi. Gloriatur, ut vides, rem ineptam et satis libidino- sam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat.
Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 12 -
Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. illic qui Serapem colunt Christiani sunt, et devoti sunt Serapi qui se Christi episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum, genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum; civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. alii vitrum conflant, aliis charta conficitur, omnes certe linyphiones aut cuiuscumque artis esse videntur; et habent podagrosi quod agant, habent praecisi quod agant, habent caeci quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt, unus illis deus nummus est. hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes, et utinam melius esset morata civitas, digna profecto quae pro sui fecunditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti teneat principatum, huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi ut praesenti gratias agerent, denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint comperisse te credo, nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quemadmodum fecundant, pudet dicere, calices tibi allassontes versicolores transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos ; quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas, caveas tamen ne his Africanus noster indulgenter utatur.
Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 8 -
Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu, nam ea quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus struthionibus vectum esse et quasi volitasse. sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de iis quorum vitas arripuerunt. non enim scimus quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in chlamyde Pompeius usus fuerit purpura, quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit.
Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 6 -
Haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina, nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt, Saturnine Auguste, di te servent! et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit, ibi tamen cum cogitare coepisset tutum sibi non esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus est. avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum ille adoraretur. " Flebat" inquit et dicebat, 'Necessarium, si non adroganter dicam, res publica virum perdidit, ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt.'
Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 9
Doors
- Ask about the words of the Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus →
- Other works of Historia Augusta Alexander Severus ·Antoninus Caracallus ·Antoninus Geta ·Antoninus Heliogabalus ·Antoninus Pius ·Avidius Cassius ·Carus et Carinus et Numerianus ·Clodius Albinus ·Commodus Antoninus ·De vita Hadriani ·Diadumenus Antoninus ·Didius Julianus ·Divus Aurelianus ·Divus Claudius ·Gallieni Duo ·Gordiani Tres
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.