Passage
Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 14
lat historia augusta phi029 perseus lat2
Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Britannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit, militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites ; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis Raetici fuit, bibit quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat, "Non ut vivat natus est, sed ut bibat, " quem quidem diu in honore habuit causa militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab iis per vinum cuncta cognosceret, ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit, scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset tantum mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable