LOGOI

Historia Augusta

Avidius Cassius

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa exstant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia, nam primum milites qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus peccaverant, in crucem sustulit, primus etiam id supplicii genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum et a summo usque ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adponeret incensisque aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites, dicens maius exemplum esse viventis miserabiliter criminosi quam occisi, eum exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria milia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ripis occidissent et eum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servilique supplicio adfici, quod exemplum non exstabat, dicens evenire potuisse ut essent insidiae, ac periret Romani imperii reverentia, et cum ingens seditio in exercitu orta esset, processit nudus campestri solo tectus et ait, Percutite, inquit, me, si audetis, et corruptae disciplinae facinus addite, tunc conquiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non timuit, quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum centum ab Antonino absente peterent; si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos qui contra fas vicerant.

    Historia Augusta, Avidius Cassius 4
  • item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: Mater mea Faustina patrem tuum Pium in defectione Celsi hortata est, ut pietatem primum circa suos servaret, sic circa alienos, non enim pius est imperator, qui non cogitat uxorem et filios. Commodus noster vides in qua aetate sit, Pompeianus gener et senior est et peregrinus, vide quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis, noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter tuum mox consequor; quia Fadilla nostra aegrotabat, in Formianum venire non potui, sed si te Formiis invenire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrorum aegritudinem poterit adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut demittas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae virgini curationem nescit adhibere, signatas mihi litteras Calpurnius dedit; ad quas rescribam, si tardavero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut scis, fidelem, cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.

    Historia Augusta, Avidius Cassius 10
  • rescriptum Marci de Avidio Cassio: Epistulam tuam legi, sollicitam potius quam imperatoriam et non nostri temporis. nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus, scis enim proavi tui dictum: 'successorem suum nullus occidit'. sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit, adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites amant. deinde in causis maiestatis haec natura est ut videantur vim pati etiam quibus probatur, scis enim ipse quid avus tuus Hadrianus dixerit: ' misera condicio imperatorum, quibus de adfectata tyrannide nisi occisis non potest credi'. eius autem exemplum ponere malui quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur, tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei publicae necessarius, nam quod dicis, liberis meis cavendum esse morte illius; plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi, et si rei publicae expediet, Cassium vivere quam liberos Marci. haec de Cassio Verus, haec Marcus.

    Historia Augusta, Avidius Cassius 2
  • Ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire, ex oratione Marci Antonini: Habetis igitur, patres conscripti, pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remuneranda fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit quod a re publica debebatur. nunc quod ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut censura vestra deposita meam pietatem clementiamque servetis, immo vestram, neque quemquam senatus occidat, nemo senatorum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant, proscripti bona recipiant, utinam possem multos etiam ab inferis excitare! non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quae si iustior fuerit, acrior videtur, quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis, et quid dico veniam? cum illi nihil fecerint, vivant igitur securi, scientes sub Marco vivere, vivant in patrimonio parentum pro parte donato, auro argento vestibus fruantur, sint divites, sint securi, sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum, nec magna haec est, patres conscripti, clementia, veniam proscriptorum liberis et coniugibus dari. ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia, et postremo ab omni vindicetis iniuria detisque hoc meis temporibus, ut in causa tyrannidis qui in tumultu cecidit probetur occisus.

    Historia Augusta, Avidius Cassius 12
  • bonus, 1 sed utilis et optimus imperator, nam exstat epistula eius ad generum suum iam imperatoris huiusmodi: Misera res publica, quae istos divitiarum cupidos et divites patitur, misera. Marcus homo sane optimus, qui dum clemens dici cupit, eos patitur vivere quorum ipse non probat vitam, ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis et de animis et de honesto et iusto nec sentit pro re publica, vides multis opus esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma reddatur, ego vero istis praesidibus provinciarum— an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, ut luxurientur, ut divites fiant? audisti, praefectum praetorii nostri philosophi ante triduum quam fieret mendicum et pauperem, sed subito divitem factum, unde, quaeso, nisi de visceribus rei publicae provincialiumque fortunis? sint sane divites, sint locupletes, aerarium publicum refercient; tantum di faveant bonis partibus, reddant Cassiani rei publicae principatum. haec epistula eius indicat, quam severus et quam tristis futurus fuerit imperator.

    Historia Augusta, Avidius Cassius 14
  • Avidius Cassius, ut quidam volunt, ex familia Cassiorum fuisse dicitur, per matrem tamen; homine novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat, cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum illum summum virum et necessarium rei publicae adserit et apud ipsum Marcum praevalidum. nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. Hic ergo Cassius ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in curia in C. Iulium conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque esse eo gravius nomen imperii, quod non posset e re publica tolli nisi per alterum imperatorem, denique temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectionem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper a ducibus suspectum. Vero autem illum parasse insidias, ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. ex epistula Veri: Avidius Cassius avidus est, quantum et mihi videtur et iam sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii; quem velim observari iubeas, omnia ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet, te philosopham aniculam, me luxuriosum morionem vocat. vide quid agendum sit. ego hominem non odi, sed vide ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum talem inter praecinctos habeas qualem milites libenter audiunt, libenter vident.

    Historia Augusta, Avidius Cassius 1

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.