LOGOI

Historia Augusta

De vita Hadriani

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

If a word appears twenty thousand times to measure abundance, does it name the many, or only our need to count them?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Inter haec tamen et multas provincias a Traiano adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in Campo Martio posuerat, contra omnium vota destruxit, et haec quidem eo tristiora videbantur, quod omnia, quae displicere vidisset Hadrianus, mandata sibi ut faceret secreto a Traiano esse simulabat, cum Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus est eum obtruncare, sed revocatus est, quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, premebatur invidia, cui cum successorem dare non posset, quia non petebat, id egit ut peteret, atque ubi primum petiit, in Turbonem transtulit potestatem; cum quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Clarum successorem dedit. Summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petiit eiusque omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit, optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, conviviis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die et nonnullos equites Romanos ac libertinos visitavit, solaciis refovit, con- siliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit, omnia denique ad privati hominis modum fecit, socrui suae honores praecipuos impendit ludis gladiatoriis ceterisque officiis.

    Historia Augusta, De vita Hadriani 9
  • Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano conscio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. quare Palma Tarracinis, Celsus Baiis, Nigrinus Faventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Hadriano, ut ipse in vita sua dicit, occisi sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se opinionem, quod occidi passus esset uno tempore quattuor consulares, Romam venit, Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo plus auctoritatis haberet, ornato, et ad comprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit, ternis iam per singulos aureis se absente divisis, in senatu quoque excusatis quae facta erant iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. statum cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens, infinitam pecuniam, quae fisco debebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit, syngraphis in foro divi Traiani, quo magis securitas omnibus roboraretur, incensis. damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit, omni summa in aerario publico recepta. pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum liberalitatis adiecit, senatoribus, qui non vitio suo decoxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae suae dimensum sine dilatione praestiteris ad honores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus est. feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit, gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit.

    Historia Augusta, De vita Hadriani 7
  • Statura fuit procerus, forma comptus, flexo ad pectinem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia erant, tegeret, habitudine robusta. equitavit ambulavitque plurimum armisque et pilo se semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit, venando autem iugulum et costam fregit, venationem semper cum amicis participavit. in convivio tragoedias comoedias Atellanas sambucas lectores poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam Villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et locorum celeberrima nomina inscriberet, velut Lyceum, Academian, Prytaneum, Canopum, Poicilen, Tempe vocaret, et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. Signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit, anulus, in quo imago ipsius sculpta erat, sponte de digito delapsus est. ante diem natalis eius nescio qui ad senatum ululans venit, contra quem Hadrianus ita motus est quasi de sua morte loqueretur, cum eius verba nullus agnosceret. idem cum vellet in senatu dicere post filii mei mortem, post meam dixit, somniavit praeterea se a patre potionem soporiferam impetrasse, item somniavit a leone se oppressum esse.

    Historia Augusta, De vita Hadriani 26
  • Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in Athenienses contulit et pro agonotheta resedit, et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt quod, cum in sacris multi cultros haberent, eum Hadriano nullus armatus ingressus est. post in Siciliam navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus specie, ut dicitur, varium, inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum provinciis Africanis adtribuit. nec quisquam fere principum tantum terrarum tam celeriter peragravit. Denique cum post Africam Romam redisset, statim ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit. deinde a Cappadocibus servitia castris profutura suscepit. toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae itidem capta fuerat, cumque ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit ut eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa speciatim Pharasmanis qui eius invitationem superbe neglexerit. et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se

    Historia Augusta, De vita Hadriani 13
  • Ea tempestate supervenit quaedam mulier, quae diceret somnio se monitam ut insinuaret Hadriano, ne se occideret, quod esset bene valiturus; quod cum non fecisset, esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius osculare, oculos recepturam si id fecisset, quod cum insomnium implesset, oculos recepit, cum aqua, quae in fano erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Hadrianum eumque contigit, quo facto et ipse oculos recepit et Hadrianum febris reliquit, quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. Post haec Hadrianus Baias petiit Antonino Romae ad imperandum relicto, ubi cum nihil proficeret, arcessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias periit die VI iduum Iuliarum. invisusque omnibus sepultus est in villa Ciceroniana Puteolis. Sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut supra dictum est, ne sibi superviveret atque, ut putabat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plurimos iussit occidi, quos Anton- inus reservavit. et moriens quidem hos versus fecisse dicitur: Animula vagula blandula hospes comesque corporis, quae nunc ab ibis in loca pallidula rigida nudula? nec ut soles dabis iocos! tales autem nec multos meliores fecit et Graecos. Vixit annis LXII, mensibus V, diebus XVII. imperavit annis XX, mensibus XI.

    Historia Augusta, De vita Hadriani 25
  • diceretur, quintodecimo anno ad patriam rediit ac statim militiam iniit, venandi usque ad reprehensionem studiosus, quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus, post hoc in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani temporibus. ibi a mathematico quodam de futuro imperio id dicitur comperisse quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum esse compererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in Germaniam superiorem translatus est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fractoque consulte vehiculo tardatus, pedibus iter faciens eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. fuitque in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum quos Traianus impensius diligebat, Gallo favente defuit, quo quidem tempore cum sollicitus de imperatoris erga se iudicio, Vergilianas sortes consuleret, Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crines incanaque menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt, habuit autem praesumptionem imperii mox futuri ex fano quoque Nicephorii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem rediit, nepte per sororem Traiani uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut Marius Maximus dicit, volente.

    Historia Augusta, De vita Hadriani 2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.