Historia Augusta
Divus Claudius
Historia Augusta — in Latin.
The words most alive here
- Claudius 40
- publicus 24
- dico 24
- duo 23
- princeps 22
- mille 18
- facio 16
- romanus 15
- claudus 15
- viginti 14
- senatus 14
- tantus 13
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Exstat ipsius epistula missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est: Senatui populoque Romano Claudius princeps. (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) Patres conscripti, mirantes audite quod verum est. trecenta viginti milia barbarorum in Romanum solum armati venerunt, haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare, fatigata est tota res publica, pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regalianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu mali principis a re publica defecerunt, non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei publicae, Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet, quidquid fecerimus satis grande est. Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit, rogo, quantum pretium est clipeus in Curia tantae victoriae? quantum una aurea statua? dicit Ennius de Scipione : Quantam statuam faciet populus Romanus, quantam colum- nam, quae res tuas gestas loquatur? possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis sed famae viribus adiuvari.
Historia Augusta, Divus Claudius 7 -
miles possit adiungere, et utinam Gallienum non esset passa res publica! utinam sescentos tyrannos non pertulisset! salvis militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei publicae! si qui- dem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei publicae salutem. Pugnatum est enim apud Moesos, et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, impletae barbaris servis Scythicisque cultoribus Romanae provinciae, factus limitis barbari colonus e Gotho. nec ulla fuit regio quae Gothum servum triumphali quodam servitio non haberet, quid boum barbarorum nostri videre maiores? quid ovium? quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem publicam et opulentiae nimietate donavit. pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis qui superfuerant Byzantinis fortiter facientibus, pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari, pugnatum in diversis regionibus, et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudius securam parare rem publicam.
Historia Augusta, Divus Claudius 9 -
Et bene venit in mentem, exprimenda est sors quae Claudio data esse perhibetur Comagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei publicae divinitus constitutum, nam cum consuleret factus imperator quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit : Tu, qui nunc patrias gubernas oras et mundum regis, arbiter deorum, tu vinces veteres tuis novellis ; regnabunt etenim tui minores et reges facient suos minores. item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit : Tertia dum Latio regnantem viderit aestas. item cum de posteris suis : His ego nec metas rerum nec tempora ponam. item cum de fratre Quintilio, quem consortem habere volebat imperii, responsum est: Ostendent terris hunc tantum fata. quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium, divini generis virum, sanctissimum Caesarem, et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio.
Historia Augusta, Divus Claudius 10 -
Nunc ad iudicia principum veniamus, quae de illo a diversis edita sunt, et eatenus quidem ut appareret quandocumque Claudium imperatorem futurum. Epistula Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae : Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac devotissimae dedimus, virum devotissimis quibusque ac fortissimis veterum praeferendum. huic salarium de nostro privato aerario dabis annuos frumenti modios tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios centum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, salis modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis est, pellium tentoriarum decurias triginta, mulos annuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta, Philippeos nostri vultus annuos centum quinquaginta et in strenis quadraginta septem et trientes centum sexaginta, item in cauco et scypho et zema pondo undecim, tunicas russas militares annuas duas, sagochlamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam auream cum acu Cyprea unam. balteum argenteum inauratum unum, anulum bigemmem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysographata duo, loricam unam, quam refundat. lanceas Herculianas duas, aclides duas, falces duas, falces fenarias quattuor cocum, quem refundat, unum. mulionem, quem refundat, unum, mulieres speciosas ex captivis duas. albam subsericam unam cum purpura Girbitana, subarmalem unum cum purpura Maura, notarium, quem refundat, unum, structorem, quem refundat, unum. accubitalium Cypriorum paria duo, interulas puras duas, fascias viriles duas, togam, quam refundat, unam, latum clavum, quem refundat, unum. venatores, qui obsequantur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum, piscatorem unum, dulciarium unum. ligni cotidiani pondo mille, si est copia, sin minus, quantum fuerit et ubi fuerit; coctilium cotidiana vatilla quattuor. balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lavetur in publico. iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro moderatione praestabis, sed ita ut nihil adaeret, et si alicubi aliquid defuerit, non praestetur nec in nummo exigatur. haec autem omnia idcirco special- iter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia vir talis est ut ei plura etiam deferenda sint.
Historia Augusta, Divus Claudius 14 -
Habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perveniret, ingentia, nam cum esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyrico dimicasse, adclamavit senatus : Claudi, dux fortissime, aveas! virtutibus tuis, devotioni tuae! Claudio statuam omnes dicamus. Claudium consulem omnes cupimus, qui amat rem publicam sic agit, qui amat principes sic agit, antiqui milites sic egerunt, felicem te, Claudi, iudicio principum, felicem te virtutibus tuis, consulem te, praefectum te! vivas Valeri, et ameris a principe! Longum est tam multa quam meruit vir ille perscribere; unum tamen tacere non debeo, quod illum et senatus et populus et ante imperium et in imperio et post imperium sic dilexit ut satis constet neque Traianum neque Antoninos neque quemquam alium principem sic amatum.
Historia Augusta, Divus Claudius 18 -
Qui primum ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei publicae fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei publicae gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus, iudicavit, his accedit quod rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum : Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere. denique iudicio suorum militum apud Mediolanum Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem, nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historiarum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit: Venimus ad imperatorem nominis sui. magna videlicet virtus ab auro nomen accipere, at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatori- bus hoc nomen adpositum, habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.
Historia Augusta, Divus Claudius 5
Doors
- Ask about the words of the Divus Claudius →
- Other works of Historia Augusta Alexander Severus ·Antoninus Caracallus ·Antoninus Geta ·Antoninus Heliogabalus ·Antoninus Pius ·Avidius Cassius ·Carus et Carinus et Numerianus ·Clodius Albinus ·Commodus Antoninus ·De vita Hadriani ·Diadumenus Antoninus ·Didius Julianus ·Divus Aurelianus ·Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus ·Gallieni Duo ·Gordiani Tres
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.