LOGOI

Historia Augusta

Didius Julianus

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Crispinum suffragio praetorianorum praefectos praetorii fecit stipatusque est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante Sulpiciano coniunxerat. sane cum vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit. dein habita contione militari vespera in senatum venit totumque se senatui permisit factoque senatus consulto imperator est appellatus, et tribuniciam potestatem ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. uxor etiam Manlia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae sunt appellatae. inde se ad Palatium recepit, uxore ac filia illuc vocatis trepidis invitisque transeuntibus, quasi iam imminens exitium praesagirent. praefectum urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. Erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod creditum fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam, habebaturque ita, quasi Iuliani consilio esset interemptus. et iam hi primum qui Iulianum odisse coeperant disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et altilibus et piscibus adornatum. quod falsum fuisse constat. nam Iulianus tantae parsimoniae fuisse perhibetur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem divideret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla exsistente religione holeribus leguminibusque contentus sine carne cenaverit. deinde neque cenavit priusquam sepultus esset Pertinax, et tristissimus cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit, de tanta necessitate sollicitus.

    Historia Augusta, Didius Julianus 3
  • Et Crispinus quidem, cum occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus est. deiecta sunt etiam consulta senatus. Iulianus convocato senatu quaesitisque sententiis, quid facto opus esset, certi nihil comperit a senatu, sed postea sponte sua gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum, et Claudium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod et gener imperatoris fuisset et diu militibus praefuisset. sed hoc ille recusavit, senem se et debilem luminibus respondens. transierant et ex Umbria milites ad Severum, et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinacis servari. Brevi autem desertus est ab omnibus Iulianus et remansit in Palatio cum uno de praefectis suis Geniali et genero Repentino, actum est denique ut Iuliano senatus auctoritate abrogaretur imperium, et abrogatum est, appellatusque statim Severus imperator, cum fingeretur quod veneno se absumpsisset Iulianus. missi tamen a senatu, quorum cura per militem gregarium in Palatio idem Iulianus occisus est fidem Caesaris implorans, hoc est Severi. filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat. quod ei cum Augustae nomine statim sublatum est. corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam est redditum et in proavi monumenta translatum miliario quinto Via Labicana.

    Historia Augusta, Didius Julianus 8
  • inferiorem rexit, post hoc curam alimentorum in Italiam meruit, tunc factus est reus per quendam Severum Clarissimum militem coniurationis cum Salvio contra Commodum, sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius liberatus est accusatore damnato, absolutus iterum ad regendam provinciam missus est. Bithyniam deinde rexit, sed non ea fama qua ceteras. Fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Africae eidem successit et semper ab eo collega est et successor appellatus, maxime eo die cum filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset idque intimasset, dixit: que debita reverentia, quia collega et successor meus est. statim enim mors Pertinacis secuta est. quo inter- fecto eum Sulpicianus imperator in castris appellari vellet, et Iulianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cumque clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Publium Florianum et Vectium Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. quibus cum diceret iam alium imperatorem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt, sed posteaquam in castra ventum est, cum Sulpiciano praefecto urbi, socero Pertinacis, contionante sibique imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Pertinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restituturum. atque ita est admissus et imperator appellatus, rogantibus praetorianis ne Sulpiciano aliquid noceret, quod imperator esse voluisset.

    Historia Augusta, Didius Julianus 2
  • Ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem ordinem in Palatium venientem admisit atque unumquemque, ut erat aetas, vel fratrem vel filium vel parentem adfatus blandissime est. sed populus in Rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat, sperans deponi ab eo posse imperium quod milites dederant, lapidationem quoque fecere, descendens cum militibus et senatu in curiam diras imprecati sunt, rem divinam facienti ne litaret optarunt. lapides etiam in eum iecerunt, cum Iulianus manu eos semper placare cuperet, ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit, egit gratias, quod esset adscitus, quod et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen acceperunt. patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit. e senatu in Capitolium pergenti populus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationibus aureorum, quos digitis ostendebat ipse Iulianus ut fidem faceret, summotus atque depulsus est. inde ad circense spectaculum itum est. sed occupatis indifferenter omnium subselliis populus geminavit convicia in Iulianum; Pescennium Nigrum, qui iam imperare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. haec omnia Iulianus placide tulit totoque imperii sui tempore mitissimus fuit. populus autem in milites vehementissime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occidissent. multa igitur quae Commodus statuerat, Pertinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit, de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum est. constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum esse.

    Historia Augusta, Didius Julianus 4
  • Et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano proficiebat, quem cotidie populus et magis oderat et ridebat. et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum per eum Commodi manus evasisset ingratus tanto beneficio iussit eum occidi, iussit etiam Marciam una interfici. Sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Ravennatem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt. Tullius Crispinus, praefectus praetorio, contra Severum missus ut classem produceret, repulsus Romam rediit. haec cum Iulianus videret, senatum rogavit ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Severi prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem rem contra barbaros milites parans. haec tamen agenti Iuliano Plautius Quintilius consularis augur contradixit, adserens non debere imperare eum qui armis adversario non posset resistere, cui multi senatores consenserunt, quare iratus Didius milites e castris petiit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtruncarent. sed id consilium displicuit, neque enim decebat, ut, cum senatus hostem Severum Iuliani causa iudicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. quare meliore consilio ad senatum venit petiitque, ut fieret senatus consultum de participatione imperii, quod statim factum est.

    Historia Augusta, Didius Julianus 6
  • Obiecta sane sunt Iuliano haec: quod gulosus fuisset, quod aleator, quod armis gladiatoriis exercitus esset, eaque omnia senex fecerit, cum antea numquam adulescens his esset vitiis infamatus. obiecta est etiam superbia, cum ille etiam in imperio fuisset humillimus, fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignissimus ad subcriptiones, moderatissimus ad libertatem. Vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor, imperavit mensibus duobus diebus quinque, reprehensum in eo praecipue, quod eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei publicae sibi praesules ipse fecisset.

    Historia Augusta, Didius Julianus 9

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.