LOGOI

Historia Augusta

Gordiani Tres

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • omnia sub Persarum imperio erant, rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus redderet, ita ut nihil, quod ad eorum fortunas pertinet, adtaminaret. sed haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt. effectum denique est ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent, totumque orientem Romana res publica detineret. Exstat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto suo et socero ingentes gratias agit. cuius partem indidi, ut ex eo vera cognosceres: Post haec, patres conscripti, quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa collectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum et leges amovimus. Carrhas deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si di faverint, Ctesiphonta usque veniemus. valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua transigemus. vestrum est igitur supplicationes decernere, nos dis commendare, Misitheo gratias agere. His in senatu lectis quadrigae elephantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadriga sex equorum et triumphalis currus et titulus huiusmodi: Misitheo eminenti viro, parenti principum, praefecto praetorii et totius urbis, tutori rei publicae senatus populusque Romanus vicem reddidit.

    Historia Augusta, Gordiani Tres 27
  • Exstat denique et soceri eius ad eum epistula et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum, quarum exemplum hoc est: Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus, evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati est, et eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis, neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede quos non decebat, vacuatum aerarium, per eos qui cottidie insidiosissime frequentabant initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. dis igitur gratias, quod volente te ipso emendata res est. delectat sane boni esse principis socerum et eius qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines per quos antea velut in auctione positus nundinatus est.

    Historia Augusta, Gordiani Tres 24
  • Sed boni mores nihil ei profuerunt, hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam merebatur exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, filio iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt, occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mauritius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Thysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in

    Historia Augusta, Gordiani Tres 7
  • Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat Maximus sive Pupienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti. usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. de cuius morte haec fabella fertur, fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea quae sibi erant secreto dicenda perquirere!, hortantibus ut prius signum inspiceret epistulae, dum considerat, interemptus est. persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in Castris Gordianorum et litterae et vultus sunt propositi.

    Historia Augusta, Gordiani Tres 10
  • Sed ista felicitas longior esse non potuit, nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo exstinctus est, herede Romana re publica, ut quicquid eius fuerat vectigalibus urbis accederet, cuius viri tanta in re publica dispositio fuit ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum populi Romani ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum, idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit, nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere, castra omnia et fossata eorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. amabaturque ab omnibus, quod sic et rem publicam amaret et principem, tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere: cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculum iuberetur accipere, mutatis quae fuerant parata id fertur datum quo magis solveretur. atque ita exanimatus est.

    Historia Augusta, Gordiani Tres 28
  • Imperavit Gordianus annis sex. atque dum haec agerentur, Argunt Scytharum rex finitimorum regna vastabat, maxime quod compererat Misitheum perisse, cuius consilio res publica fuerat gubernata. Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordi- anum morbo perisse seque a cunctis militibus electum, nec defuit ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. appellato igitur principe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iucundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil praeter aetatem deesset imperio, amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse. denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.

    Historia Augusta, Gordiani Tres 31

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.