Historia Augusta
Antoninus Heliogabalus
Historia Augusta — in Latin.
The words most alive here
- dico 66
- sui 54
- facio 47
- exhibeo 39
- Antoninus 38
- habeo 35
- senatus 24
- nomen 24
- ita 23
- multus 22
- video 20
- verus 20
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Inter haec mala vitae impudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens se paenitere adoptionis, mandavitque ad senatum ut Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc prodito ingens silentium fuit; si quidem erat optimus iuvenis Alexander, ut postea comprobatum genere imperii eius, cum ideo displiceret patri, quod impudicus non esset. erat autem, eidem consobrinus, ut quidam dicunt, a militibus etiam amabatur et senatui acceptus erat et equestri ordini, nec defuit tamen furor usque ad exitum voti pessimi, nam ei percussores inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei Veteris, quasi contra novum iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo, iussitque ut trucidaretur iuvenis optimus et rei publicae necessarius, misit et ad milites litteras, quibus iussit ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro, misit qui et in Castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut fieri solet de tyrannis, misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut eum occiderent quo vellent
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 13 -
Othonem et Vitellium imitari, nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat, deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia die, venetum deinceps exhiberet, semper varie per dies omnes aestivos. primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos. vasa deinde centenaria argentea scalpta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. et mastichatum et puleiatum et omnia haec quae nunc luxuria retinet primus invenit. nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius reddidit, denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. nec erat ei ulla vita nisi exquirere voluptates, primus fecit de piscibus insicia, primus de ostreis et leiostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et locustis et cammaris et scillis. stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic deambulavit, idque omni Horum genere, liliis, violis, hyacinthis, et narcissis. hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubitis facile nisi iis quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 19 -
Canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic est vectatus intra domum regiam idemque privatus in agris suis fecit, processit in publicum et quattuor cervis iunctis ingentibus, iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. iunxit et tigres, Liberum sese vocans eodemque habitu agens quo dii pinguntur quos imitabatur. Aegyptios dracunculos Romae habuit, quos illi agathodaemonas vocant, habuit et hippopotamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant, struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis ut ederent. Illud sane mirum videtur quod dicitur ab eo factum, ut de croco sigma straverit, cum summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicens faenum exhibere, transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. amicos admisit cottidie nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset.
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 28 -
Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari iussit, quae cum venisset, vocata ad consulum subsellia scribendo adfuit, id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium imperatorum fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa est. Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo ante fuerat conventus matronalis, sollemnibus dumtaxat diebus et si umquam aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod veteres imperatores adfinibus detulerunt et iis maxime quae nobilitatos maritos non habuerant, ne innobilitatae remanerent, sed Symiamira facta sunt senatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo, quae sagmario, quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae boum, quae sella veheretur, et utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum vel gemmas in calciamentis haberent.
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 4 -
libidinum genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum malorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat. Et praedictum eidem erat a sacerdotibus Syris biothanatum se futurum, paraverat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse esset, laqueo vitam finiret. paraverat et gladios aureos, quibus se occideret, si aliqua vis urgueret. paraverat et in cerauniis et hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. fecerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatisque ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam esse debere et ad speciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. sed nihil ista valuerunt, nam, ut diximus, et occisus est per scurras et per plateas tractus et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus est. Hic finis Antoninorum nomini in re publica fuit, scientibus cunctis istum Antoninum tam vita falsum fuisse quam nomine.
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 33 -
Primus Romanorum holoserica veste usus fertur, cum iam subsericae in usu essent, linteamen lotum numquam attigit, mendicos dicens qui linteis lotis uterentur. dalmaticatus in publico post cenam saepe visus est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod cum ea veste esset, cum qua Fabius et Cornelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum essent producti. Omnes de Circo, de theatro, de Stadio, et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitones, disputavitque de generibus schematum et voluptatum, adhibuit in tali contione postea lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos puerulos et iuvenes, et cum ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta, ad exsoletos habitu puerorum qui prostituuntur. post contionem pronuntiavit iis quasi militibus ternos aureos donativum petiitque ab iis ut a dis peterent ut alios haberent ipsi commendandos. Iocabatur sane ita cum servis ut eos iuberet millena pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, collegisseque dicitur decem milia pondo aranearum, dicens et hinc intellegendum quam magna esset Roma. mittebat parasitis pro cellario salarii annui vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus et huiusmodi monstris, claudebat in eiuscemodi vasis infinitum muscarum, apes mansuetas eas appellans.
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 26
Doors
- Ask about the words of the Antoninus Heliogabalus →
- Other works of Historia Augusta Alexander Severus ·Antoninus Caracallus ·Antoninus Geta ·Antoninus Pius ·Avidius Cassius ·Carus et Carinus et Numerianus ·Clodius Albinus ·Commodus Antoninus ·De vita Hadriani ·Diadumenus Antoninus ·Didius Julianus ·Divus Aurelianus ·Divus Claudius ·Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus ·Gallieni Duo ·Gordiani Tres
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.