Passage
Historia Augusta, Antoninus Heliogabalus 4
lat historia augusta phi017 perseus lat2
Deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari iussit, quae cum venisset, vocata ad consulum subsellia scribendo adfuit, id est senatus consulti conficiendi testis, solusque omnium imperatorum fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa est. Fecit et in colle Quirinali senaculum, id est mulierum senatum, in quo ante fuerat conventus matronalis, sollemnibus dumtaxat diebus et si umquam aliqua matrona consularis coniugii ornamentis esset donata, quod veteres imperatores adfinibus detulerunt et iis maxime quae nobilitatos maritos non habuerant, ne innobilitatae remanerent, sed Symiamira facta sunt senatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo, quae sagmario, quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae boum, quae sella veheretur, et utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum vel gemmas in calciamentis haberent.