LOGOI

Historia Augusta

Diadumenus Antoninus

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • His ita gestis signa in Castris et vexilla fieri Antoniniana iussit fecitque Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata est. Puer fuit omnium speciosissimus, statura longiuscula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, fortis naturaliter, exercitio delicatior. hic ubi primum indumenta coccea et purpurea ceteraque castrensia imperii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emicuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec de puero sunt dicenda. Nunc veniamus ad omina imperii, quae cum in

    Historia Augusta, Diadumenus Antoninus 3
  • aliis tum in hoc praecipue sunt stupenda. die qua natus est pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit in id conclave redigi praecepit in quo post duas horas Diadumenus natus est, solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis credulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicuntur, at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, fibris intercedentibus specie nervi sagittarii, ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. in agro patris eius oves purpureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum varia fuerit, eadem die qua hic natus est aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa.

    Historia Augusta, Diadumenus Antoninus 4
  • hac epistula iudicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur quod vocatus est filius Antoninus. Hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus est cum patre, non suo nomine; quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque reperiam, ut docent litterae ab hoc eodem ad patrem iussae. nam cum quidam defectionis suspicionem incurrissent, et eos Macrinus saevissime punisset filio forte absente, atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, conscios tamen, quorum dux Armeniae erat et item legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiaritatem dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi: Patri Augusto filius Augustus, non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti, sperans eos vel amiciores tibi futuros, si iis parceres, vel ob antiquam familiaritatem dimittendos. quod nec debuit fieri nec proderit. nam primum omnium iam te exulcerati suspicionibus amare non possunt, deinde crudeliores inimici sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis tuis iunxerunt, adde quod exercitus adhuc habent. 'Si te nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debetur.' feriendi sunt isti, si vis esse securus, nam vitio generis humani alii non sunt defuturi, cum isti servantur. hanc epistulam quidam ipsius, quidam magistri eius Caeliani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua apparet, quam asper futurus iuvenis si vixisset.

    Historia Augusta, Diadumenus Antoninus 8
  • Haec sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno esse videantur, cuius vitam iunxissem patris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam puerilis specialem expositionem vitae coegisset. et fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoninorum, ut qui eo nomine non niteretur mereri non videretur imperium, unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenominibus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patrem et filium, Antoninos cognominatos putant, sed aliud est cum praenomen adscitur, aliud cum ipsum nomen imponitur, nam Pius verum nomen Antonini habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. Commodum autem Marcus Antoninum appellavit atque ita in publicas edidit die natalis sui. iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum sibi Antoninum successorem praedictum sensisset, anno demum tertio decimo Antoninum dixisse, quando ei etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, eadem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet, quod minime factum est. post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exercitui, senatui populoque Romano, cum esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat.

    Historia Augusta, Diadumenus Antoninus 6
  • Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut evenit, nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re publica non haberent, existimantium quod cum eo Romanum esset imperium periturum, id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex adfinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque suum hunc puerum Antoninum appellavit, contio: Videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di faveant, habebitis, intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum. adclamatum: Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te servent. Antoninum dudum omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam, tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest, tu scis, Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt, patre dignus Antoninus, dignus imperio.

    Historia Augusta, Diadumenus Antoninus 1
  • Exstat alia epistula ad matrem ab eodem destinata talis: Dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat, age igitur, ut Arabianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur, ne, si occasio fuerit, non praetermittant. et, quantum Lollius Urbicus in historia sui temporis dicit, istae litterae per notarium proditae illi puero multum apud milites obfuisse dicuntur, nam, cum patrem occidissent, quidam hunc servare voluerunt, sed exstitit cubicularius, qui has epistulas contioni militum legit. Interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circum- latis, in Marcum Aurelium Antoninum caritate nominis inclinavit exercitus, is filius Bassiani Caracalli ferebatur, erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omnium impurissimus et qui fato quodam Romanum deformarit imperium, de quo quidem, quia multa sunt, loco suo disseram.

    Historia Augusta, Diadumenus Antoninus 9

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.