LOGOI

Historia Augusta

Clodius Albinus

Historia Augusta — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • A senatu tantum amatus est quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehemen- ter ob crudelitatem oderant senatores, denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti sunt, qui eius partium vel vere fuerant vel esse videbantur, denique cum apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsissent, omnesque illos quorum epistulas repperit hostes iudicari a senatu fecit; nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit. Exstat epistula Severi, quae ostendit animum suum, missa ad senatum, cuius hoc exemplum est: Nihil mihi gravius potest evenire, patres conscripti, quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus, ego frumenta rei publicae detuli, ego multa bella pro re publica gessi, ego populo Romano tantum olei detuli quantum rerum natura vix habuit, ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi, magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam; unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem quod de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis meis. defuitne quaeso tanto senatu quem amare deberetis, qui vos amaret? huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt; fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus est, mihi praeposuistis. quin etiam audiendus in senatu fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me illi decerneret homo nobilis et triumphum, maior fuit dolor, quod illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret. hinc apparet quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. quae quidem omnia in vita eius posita sunt. quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt.

    Historia Augusta, Clodius Albinus 12
  • Fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata et candore mirabili, ita ut plerique putent quod ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam saepe adpetens vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur. Non ab re esse credimus causas ostendere quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum, processit ad milites et hac contione usus est: Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit. Galliam senatus subegit et Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi tam avarum principem Romano exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset. Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator, hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque imperium tunc tenebat. quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo. di faxint ut ne alii quidem velint, senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat, et quid dico senatus? vos ipsi et patres vestri; eritis enim ipsi senatores.

    Historia Augusta, Clodius Albinus 13
  • His litteris acceptis omnino facere id quod iubebat noluit, videns odiosum Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens ne ipse pariter occideretur. Exstat denique illius contio qua, eum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit, cuius hoc exemplum est: Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi. Nec negari potest, 7quod etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse, maxime precibus uxoris adductus. denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens.

    Historia Augusta, Clodius Albinus 3
  • Sed ut ad eum redeam, fuit, ut dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobilis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit, hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus fuit. cum exceptus utero, quod contra consuetudinem puerorum, qui, cum nascuntur, solent rubere 4, esset candidissimus, Albinus est dictus, quod verum esse patris epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. epistula Ceionii Postumi ad Aelium Bassianum: Filius mihi natus est VII kal. Decembres, ita candi- dus statim toto corpore, ut linteamen, quo exceptus est, vinceret, quare susceptum eum Albanorum familiae, quae mihi tecum communis est, dedi Albini nomine imposito, fac ut rem publicam et te et nos, ut facis, diligas.

    Historia Augusta, Clodius Albinus 4
  • Haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statimquesuccessoremmisit Iunium Severum, unum ex contubernalibus suis. senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. ut autem hoc verum intellegatur, epistulam Commodi ad praefectos praetorii suos datam inserui, qua de occidendo Albino significavit suam mentem: Aurelius Commodus suis praefectis salutem, audisse vos credo, primum fictum esse quod ego meorum consilio interfectus essem, deinde contionem Clodii Albini apud milites meos habitam, qua se multum senatui commendat, idque, quantum videmus, non frustra, nam qui principem unum in re publica negat esse debere quique adserit a senatu oportere totam rem publicam regi, is per senatum sibi petit imperium, cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis militibus populoque vitandum. Has litteras cum Pertinax invenisset, in Albini odium publicare studuit. quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor fuit.

    Historia Augusta, Clodius Albinus 14
  • De moribus eius varia dicuntur, et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem malitiosum improbum inhonestum cupidum luxuriosum. sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam velut de hoste credi non poterat, cum et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras, et multi de Albino bene senserint, et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos. Exstant praeterea Marci epistulae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum, quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non fuit: Marcus Aurelius Antoninus praefectis suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem homini sed non multa ex Afris habenti, Plautilli genero, duas cohortes alares regendas dedi. est homo exercitatus, vita tristis, gravis moribus, puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum non esse satis novi. huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem sed loci sui, stipendium quadruplum. hunc vos adhortamini, ut se rei publicae ostentet, habiturus praemium quod merebitur. Est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassii temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum hoc est: Laudanda est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum ad Avidium Cassium confugerent. et nisi hic fuisset, omnes fecissent, habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassii Papirii, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus est. quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius adfectus perveniat, nosque videamur in locum viventis consulem subrogasse.

    Historia Augusta, Clodius Albinus 10

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.