LOGOI

Passage

Historia Augusta, Gordiani Tres 5

lat historia augusta phi020 perseus lat2

Post consulatum proconsul Africae factus est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque esse voluerunt, exstat epistula ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. cuius hoc exemplum est: Neque gratius mihi quicquam, patres conscripti, neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem, bonum et reliqua, ex quo adparet quantus vir eo tempore Gordianus fuerit, amatus est ab Afris ita ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent, exstat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata est. nam cum quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclamatum est, Novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli. haec et alia frequenter audivit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable