Passage
Historia Augusta, Divus Claudius 16
lat historia augusta phi025 perseus lat2
Item epistula Decii de eodem Claudio : Decius Messallae praesidi Achaiae salutem. inter cetera: Tribunum vero nostrum Claudium, optimum iuvenem, fortissimum militem, constantissimum civem, castris, senatui et rei publicae necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes neminem melius omnia quae iniungimus esse curaturum. huic ex regione Dardanica dabis milites ducentos, ex cataphractariis centum, ex equitibus sexaginta, ex sagittariis Creticis sexaginta, ex tironibus bene armatos mille, nam bene illi novi creduntur exercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, gravior invenitur.