Passage
Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 6
lat historia augusta phi029 perseus lat2
Haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu, nam ea quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rettulit si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus struthionibus vectum esse et quasi volitasse. sed haec scire quid prodest? cum et Livius et Sallustius taceant res leves de iis quorum vitas arripuerunt. non enim scimus quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in chlamyde Pompeius usus fuerit purpura, quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable