Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 90
lat cicero phi010 perseus lat2
quid? illa tandem quaestio aut disceptatio aut iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de illo populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit; quemcumque rogaveris, hoc respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. est haec opinio. at, si ita esset, hac lege accusatum fuisse oportuit qua accusatur habitus. at ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset Quinctius. at neque privatus accusare nec sedata iam invidia volebat. videtis igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.