Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 83
lat cicero phi010 perseus lat2
at enim Staienus non fuit ab Oppianico sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. cur eum, cum in consilium iretur, Cluentius et Cannutius abesse patiebantur? cur, cum in consilium mittebant, Staienum iudicem cui pecuniam dederant non requirebant? Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur tribunicia potestate effectum est. at condemnavit. hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut destitutus ab Oppianico videretur. qua re si istinc causa corrumpendi iudici, si istinc pecunia, istinc Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta vita, nulla suspicio pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt, ab eo invidiam discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.