LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 82

lat cicero phi010 perseus lat2

age, quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. confecit tabulas diligentissime Cluentius. haec autem res habet hoc certe ut nihil possit neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex aliorum tabulis agitatis, tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae pecuniae vestigium nullum invenitis. quid? Albiana pecunia vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus? tenentur uno in loco HS dcxl, tenentur apud hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable