Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 135
lat cicero phi010 perseus lat2
Vnum etiam est quod me maxime perturbat, cui loco respondere vix videor posse, quod elogium recitasti de testamento Gnaei Egnati patris, hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod is ob Oppianici condemnationem pecuniam accepisset. de cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam; hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret quem diligebat. sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum censorium iudicium grave velis esse an Egnati. si Egnati, leve est quod censores de ceteris subscripserunt; ipsum enim Gnaeum Egnatium quem tu gravem esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium, hunc Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum patrem eicerent, retinuerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable