Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 70
lat cicero phi010 perseus lat2
itaque rem excogitat singularem. atque haec, iudices, quae vera dicuntur a nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari Gaii Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari potest. cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi suae miserrimus in locis inanissimis tantum nummorum positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam coepit. 'ego dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et infamiam quid quaeretur? nihil excogitem quam ob rem Oppianicum damnari necesse sit? quid tandem? — nihil enim est quod non fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est? praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.'