LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 138

lat cicero phi010 perseus lat2

ex quo intellegi potuit, id quod saepe dictum est, ut mare quod sua natura tranquillum sit ventorum vi agitari atque turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari. est etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter paene praeterii; mea enim esse dicitur. recitavit ex oratione nescio qua Attius quam meam esse dicebat cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem cum aliorum iudiciorum quae probata non essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse aut, cum de infamia iudiciorum disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo tempore praeterire.

Provenance