Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 130
lat cicero phi010 perseus lat2
verum omnes intellegimus in istis subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. iactata res erat in contione a tribuno seditioso; incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini licitum est contra dicere, nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. in invidiam porro magnam illa iudicia venerant. etenim paucis postea mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum invidia versata. praetermitti ab censoribus et neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. homines, quos ceteris vitiis atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque subscriptione notare voluerunt, et eo magis quod illo ipso tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri ordine communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate rem reprendisse.