Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 52
lat cicero phi010 perseus lat2
sed ut quidquid ego apprehenderam, statim accusator extorquebat e manibus. si quaesiveram quae inimicitiae Scamandro cum habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat. sin autem illud egeram, nullum ad Scamandrum morte habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona habiti ventura fuisse dicebat. cum illa defensione usus essem quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable