Passage
Cicero, Pro A. Cluentio 109
lat cicero phi010 perseus lat2
iam insolentiam noratis hominis, noratis animos eius ac spiritus tribunicios. quod erat odium, di immortales! quae superbia, quanta ignoratio sui, quam gravis atque intolerabilis adrogantia! qui illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia, non sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum; proinde quasi non satis signi esse debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset. erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum in municipio suo nobilem, si honeste putasset eius modi causam posse defendi.