LOGOI

Passage

Cicero, Pro A. Cluentio 50

lat cicero phi010 perseus lat2

ego, qui neque illis talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me omnia quae vellent esse facturum. res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat Publius Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est. hic ego tum ad respondendum surrexi qua cura, di immortales!

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable